EN | ES |

Text view

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

November 16. 17. 335

minum episcopum Lausanensem et illa de pace dominum abbatem Vir- ziliacensem.

Item concordant omnes sacre deputaciones, quod huiusmodi collacio beneficiorum in foro consciencie tam quo ad illos qui in loco concilii sunt aut erunt, quam ad illos qui ad extra ordinati sunt ad indulgencias publi- candum, extencionem recipiat ad dignitates abbaciales et episcopales.

Item quo ad difficultatem quam nonnulli faciunt, an vir tribuens ad opus Grecorum quantum ipse pro se uxore et familia expendit eciam satis- facere pro uxore intelligatur, sic quod virtute talis contribucionis ipsa uxor huiusmodi indulgencias consequi possit etc.: concordant omnes sacre de- putaciones huiusmodi contribucionem factam per virum valere uxori quo ad ipsarum indulgenciarum assecucionem, attento quod bona ipsorum communia esse noscuntur. Illa de communibus addit: nisi uxor haberet alias statum suum distinctum a viro.

Quo vero ad familiam concordant omnes sacre deputaciones, quod in- telligatur de familia? continue residente cum domino, serviente sibi et uxori eius. :

P] Super supplicacione regis Castelle pro archiepiscopo.Compostellano.

Super requesta procuratoris fiscalis.

Super supplicacione magistri Johannis Lamelin.

Super supplicacione Stephani Flandrini incarcerati.

Super supplicacione Anthonii archipresbiteri Alexandrie.

Super supplicacione episcopi Nannetensis.

Super supplicacione patrum ordinis S. Benedicti pro scribendo statuta.

Super supplicacione archidiaconi Wratislauiensis.

Super supplicacione M... clerici Biterrensis diocesis.

Super supplicacione cuiusdam prioris petentis expediri eto.

Super tribus aliis supplicacionibus matrimonialibus.

Dominus cardinalis legatus regraciatus est domino Enee de Senis de bona oracione eto.

In omnibus concordatis ut est moris conclusit.

Die sabbati XVII* novembris in sacra deputacione pro communibus super supplicacione domini archiepiscopi Rigensis, petentis per presbiterum ydoneum facere reconciliari ecclesias et cimiteria pollutas et polluta etc, placuit. Super supplicacione domini Guillermi Barghin rectoris parrochialis ecclesie de Laual, petentis approbari signaturas dominorum vicecancellarii et precognitorum etc., placuit.

*) de familia vom Bruneti eingeschaltet. p.

10

15

20

25

30

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile