Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
80
26 Januar 28. 27.
Super primo avisamento dominorum xij de ambassiatoribus nominandis
mittendis ad dominum nostrum, de instrucetionibus fiendis et sessione:
celebranda, in qua omnia ista decretentur etc., placuit quod committatur
dominis deputatis, qui de premissis omnibus provideant, prout eis videbitur.
Eadem die ante ambitum fratrum Minorum Basiliensium constitutus
magister Johannes Mercerii canonicus Virdunensis, asserens ad ipsius
noticiam pervenisse, quod canonicatus et prebenda ecclesie Virdunensis
vacabant per obitum sive mortem domini Symonis Noiron etc. ipsique
magistro Johanni pertinebat, quia erat ad beneficia tunc vacancia con-
ferenda, idcirco eosdem canonicatum et prebendam sic vacantes magistro
TF ,me Chesneloti tanquam benemerito contulit et in possessionem induxit
eorundem. De quibus etc., presentibus fratre Petro Toulet religioso et
magistro Johanne Rousselli magistro in artibus.
Die martis, die mercurii, die iovis et die sabbati non fuerunt deputa-
ciones, quia domini deputati super reformaocione convenerunt.
Die veneris XXVII* ianuarii Meiijj€xxxvj? in generali congregacione,
presidente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis
cardinalibus Arelatensi, patriarcha Aquilegiensi, archiepiscopo Lugdunensi,
Lubicensi Aquensi Vexionensi et Lausanensi, presentibus Johanne Puleri-
patris, Radulpho de Porta, G[aleacio] de Mantua et G[uidone] de Versellis.
Lecte fuerunt littere domini ducis Sabaudie, concernentes sentenciam
latam in favorem domini Lausanensis.
Lecte fuerunt littere domini Bernardi ducis Saxonie, per quam
narrat mortem eius fratris domini Erici ducis et promittit venire ad
causam pro suo interesse.
Lecte fuerunt littere domini cancellarii domini ducis Burgundie pro
dietis indictis pro treugis etc.
More solito fuit incorporatus magister Ludolphus de Hasberg cano-
nicus Hernsemergensis? diocesis Monasteriensis nobilis curatus parrochialis
ecclesie in Winterswiter eiusdem diocesis.
Concordata.
Omnes sacre deputaciones ratifficarunt et approbarunt conclusionem
et addiciones ultimo habitas et factas in ultima congregacione generali
circa materiam monitorii, videlicet quod oratores ituri ad sanctissimum
^)minum nostrum suam ambassiatam etc.
Concordant omnes deputaciones, quod per totam ebdomadam non
sint deputaciones nec audiencia nec cancellaria nec precognitores signent,
hac die lune excepto etc., ut in deputacione pro communibus eto.
*) linsenigen P.