356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
5
20
25
30
35
40
276 September 22.
Supere«supplieacione reverendi patris domini Walrami episcopi Traiec-
tensis, petentis quod cum sacrum concilium certam causam ad instanciam
domini Svederi quondam episcopi Traiectensis contra dominum Matis-
conensem? episcopum et dominum Rodolphum etc. de et super spolio
diete ecclesie iuriumque et pertinenoium etc. necnon nullitate certorum
pretensorum processuum per dictum Matisconensem eto. pro dicto Rodolpho
et contra dominum Swederum in preiudicium dicti domini Swederi factorum
diversis successive iudicibus et precipue causam spolii huiusmodi domino
archidiacono Metensi, nullitatis vero domino Gadicensi et H[enrrico] Nithart ?
canonico Constanciensi, coram quibus ad observacionem aliquorum termi-
norum citra conclusionem cause processerunt, sed propter domini Swederi
obitum 9 supersessum est? in causa, et eum dictus dominus Walramus
successerit in episcopum, huiusmodi causas? prosequi intendat suo et
ecclesie Traiectensis nominibus, ad ipsarum causarum prosequcionem ad-
mitti et ipsas causas a quibuscunque iudicibus in statu, in quo remanserunt,
advocari et committi resumendas in concilio? etc. cum potestate reite-
randi terminos unico contextu, eciam in contumaciam alterius parcium,
ac partes per edictum publicum citandi in concilio et extra, cum potestate
cassandi litteras apostolicas aut alias contra decreta sacri concilii in
preiudicium suppositorum et attemptata revocandi etc. cum indesecutis,
adversariis predictis restituendis ® ete. ac ne talibus processibus pareatur P,
sub censuris et privacione beneficiorum et feudorum obtentorum et
inhabilitaeione ad? obtinenda ac pecuniariis et aliis penis, de quibus
videbitur, inhibendi eto.: concordant tres deputaciones, quod admittatur
supplicacio, prout admissa fuit, et committatur, prout commissa est,
domino archidiacono Metensi, qui procedat ut petitur et iusticiam faciat.
Quarta de pace admittit supplicacionem in forma quo ad causam®
concernentem ecclesiam Traiectensem, et non alias, et committit archi-
diacono Metensi, qui procedat in ipsis causis ecclesie et iusticiam faciat
ut petitur.
Super alia supplicacione prefati domini Walrami, petentis quod
vocato domino Rodolpho suo adversario et aliis, qui fuerint evocandi,
omnes quos per summariam informacionem, eciam de plano, rebelles
[invenerit] et cuiuscunque status gradus ordinis aut condicionis existant,
si a rebellione non desistant ac processibus concilii non pareant, potestatem
excommunicandi? aggravandi reaggravandi auxiliumque brachii secularis
invocandi, beneficiis quibuscunque et dignitatibus ae bonis et feudis pri-
vandi et inhabilitandi illaque aliis conferendi, personas quibus contulerit
^) Matescon. p. b) H gestr., dann N. Nitart p, N. Nithart P. *) obitum
domini Suederi p. 9) fehlt p. ?) causas ipsas p. f) in conc. resumendas p,
5) advers. pred. restituend, Pp. ^") parcatur Pp. — !)fehit p. X)causasp !)so Dp.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile