356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
22 Januar 20.
ilij°r deputaciones in ipsis avisamentis cum deliberacione et addicionibus
sacre deputacionis pro communibus; quorum avisamentorum deliberacionis:
et addicionum tenores sequntur. ,Super avisamentis concernentibus
ambassiatam mittendam ad sanctissimum dominum nostrum papam pro
observacione decretorum sacri concilii etc., lectis huiusmodi avisamentis
et scrutatis singulariter vótis dominorum, non recedendo a deliberatis super
monitorio etc., placuerunt huiusmodi avisamenta cum addicionibus domi-
norum inferius descriptis. Prius acceptat oblacionem factam per dominos
presidentes de eundo personaliter ad dominum nostrum papam et coope-
rando, ut omnia ista bene disponantur, quia erit multum utile propter
plura. Primo quia ipsi presidentes amplius non poterunt petere dilacionem
sib" dari ad summandum dominum nostrum papam. ltem quia hoo valde
honestabit iusticiam sacri concilii Item est valde utile, quod specifice
numerentur et ambassiate et nomina ambassiatorum missorum ad papam
et ante adhesionem et post. Item est papa reddendus attentus, quoniam
famatur quod fecerit aliquarum ecclesiarum reservaciones et plura alia
cum clausula ,non obstante eius adhesione', quod nullomodo hoc faciat et
facta revocet. Item quia per adhesionem quam fecit habemus adhesionem
verbalem, realiter autem ipse dominus noster papa contrafacit decretis
et illa querit enervare, puta faciendo reservaoiones confictas ecclesiarum,
ymo eciam cum antelacione datarum, cirea hoo est eciam reddendus
attentus et opportune providendum. - Item videtur quod debeat fieri maior
specificacio et plus specialis eorum, in quibus contrafacit papa deoretis
sacri concilii. Item videtur quod debeat moneri papa, quod concurrat
cum sacro concilio in dando indulgencias, et hoc sine mora et ulteriori
dilacióne. Item in copia bulle videtur addendum, dum ibidem cassantur
appellaciones etc., quod eciam cassentur processus super illis pendentes in
curia, et cause tales ad concilium remittantur. Item quod in revocacione
sive cassacione attemptatorum per papam contra decreta exprimantur cause
et persone, in quibus et contra quas attemptavit, ne si tantum generaliter
revocaret, accideret sicut in adhesione, in qua generaliter revocavit
attemptata et tamen specialiter in casibus particularibus contrafaciebat.
Item reddatur attentus prefatus dominus noster papa, quod det bullas
suas, per quas mandet expediri sacro concilio pro oneribus eiusdem sup-
portandis pecunias existentes in regno Portugalie.'
Alia deliberacio.9 Primo protestatur quod firma maneat deliberaeio
iam habita per deputaciones, a qua recedere non intendit per quamcunque
futuram deliberacionem. Quo ad formam requisicionis fiende domino nostro
pape placet forma posita in cedula domini legati, hoc addito quod vocentur
domini deputati pro conservacione decretorum, ad quos hoc specialius
a) Alia delib. am Rande P.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile