EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

August 18. 247

Dominus Gaspar de Perusio ambassiator missus per sacrum concilium ad Florenciam et Senas pro materia reductionis Grecorum ad longum suam fecit® relacionem. a

Lecte fuerunt littere Florentinorum credenciales in' personam do- mini Gasparis de Perusio etc. ! o -

Responsiones et oblaciones habite sunt pro lectis. S

Lecte fuerunt littere domini imperatoris et domini patriarche Aqui- legiensis.

Similiter lecte fuerunt oblaciones facte per dominum ducem Al- bertum ducem Austrie peticionibus domini Johannis Celi nomine con- cilii etc.

Dominus legatus de laboribus per dominum Gasparem in eius am- bassiata assumptis eidem regraciatus est, respondendo singulariter sin. gulis articulis per eum propositis.

Deinde idem dominus legatus exhortatus est dominos et patres de sacro concilio ad adimplendum compactata cum Grecis etc. per eumdem dominum cardinalem legatum recitata etc.

Concordata. b

Pp] Super supplicacione in causa ducatus Saxonie et electoratus imperii concordant omnes deputaciones, quod loco reverendi patris domini episcopi Lectorensis surrogetur dominus episcopus Parmensis pro depu- tacione pacis et dominus episcopus Placentinus loco domini episcopi Albiensis pro deputacione fidei etc.

Super supplicacione prepositi prioris et conventus canonicorum re- gularium monasterii beate Marie virginis supra montem in Glacz ordinis S. Augustini Pragensis diocesis, petencium privilegia ipsorum renovari et approbari etc., concordant omnes sacre deputaciones, quod expediantur super hoc littere in forma cancellarie etc.

Super simili supplicacione pro monasterio Gozetensi? sub Monte Silencii canonicorum regularium ordinis S. Augustini Wratislauiensis dio- cesis, petencium confirmacionem translącionis seu annexacionis ecclesie parrochialis S. Jacobi in opido Zobecha dicte diocesis etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admittatur huiusmodi supplicacio ut petitur. llla tamen de fide addit: sine preiudicio libertatis ecclesiastice. Quarta, videlicet de communibus, commisit huiusmodi supplicacionem reveren- dissimo domino legato. Quiquidem dominus legatus eandem supplicacionein signavit per verbum placet etc.

*) fecerunt P. b) Concordata per Dieulefist p. *, Gozcen p.

' Vgl. 1, 145 Amm. 5. 17%

10

15

20

30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile