EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

20

30

35

246 August 16—18.

Quo ad supplicacionem domini ducis Mediolanensis et conventus prepositure S. Julii de Disrago ordinis S. Augustini Nouariensis diocesis, petencium postulacionem per eos factam confirmari cum supplecione deffectuum ete., placuit quod committatur duobus, qui videant et exa- minent huiusmodi postulacionem et audiant partem reverendissimi domini cardinalis Placentini, et si commenda debeat stare, stet, alioquin fiat iusticia. Et ad hoo fuerunt deputati domini Lubicensis et Burgensis episcopi etc.

Supplicaciones concernentes dispensaciones commisse sunt reveren- dissimo domino cardinali legato, ut est moris, pro Nicolao de Lainstain et Gertrude muliere Treuerensis diocesis, pro Ottone de Wychsen(s]tein et Anna muliere Bambergensis diocesis, pro Stephano Gitrificis paupere presbitero Misnensis diocesis, petente dispensacionem quia se fecit promo- veri ad sacros sine dimissoria; pro abbate de Hastentin. ordinis Cister- ciensis S. Andree diocesis, [quod| non obstante deffectu natalium possit promoveri ad dignitates eiusdem ordinis. Super supplicacione cuiusdam religiosi ordinis S. Benedicti, petentis eciam dispensari super deffectu natalium, placuit quod committatur domino cardinali legato, non obstante quod alie tres deputaciones committant domino Virziliacensi. Pro Jo- hanne Sclube et Bilga Coloniensis diocesis; pro Henrrico de Bredemberg et Mathilde eiusdem diocesis; pro Augustino Busheim Maguntine diocesis scolare, petente promoveri etc.; pro Theoderico de Bona scolare Coloniensis diocesis, petente promoveri etc. Adidem pro Johanne Schuken et Cornelio Rolandi Coloniensis diocesis.

Die veneris XVII* augusti non fuerunt deputaciones pro concordia nobilium de Nouocastro et de Ramestein etc.

Die sabbati XVIII* augusti Meiij€9xxxvj? in generali congregacione, presidente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis cardinalibus S. Petri et Arelatensi, patriarcha Anthioceno, Aurelianensi S. Poncii Dignensi Conchensi Placentino Burgensi Dignensi Albinganensi episcopis, presentibus Puleripatris, de Porta, H[ermanno] de Keppel, Stephano de Nouaria, G[uillermo] de Constancia et Syinone Bocheux.

Dominus electus S. Poncii protestatus est, quod nominacio de domino episcopo S. Poncii non preiudicet iuri suo etc. Dominus Stephanus de Nouaria iu contrarium protestatus est.

More solito fuerunt incorporati dominus episcopus S. Poncii et do- minus Arnoldus abbas in Brueer ordinis S. Benedicti Coloniensis diocesis, magister Johannes Prepositi in decretis licenciatus, magister Johannes Dirreau archidiaconus de Sabolio in ecclesia Cenomanensi, dominus Jo- hannes Saluatoris in utroque iure baccallarius.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile