350
350
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
248 FALSA. Č. 360: 22. ledna 1360.
et adaugere bonam famam, nobilitatem et temporalia cum consilio, de consensu et
assensu patris et fratris senioris: ille pater vel senior debet illi vel illis providere
attinencias, impensas et expensas compendiose secundum bonam voluntatem suam
et sicut sibi condecet condignum, taliter, ut non depauperaretur per hoc ipse et suc-
cessores sui. Et si aliquem contingeret coniugem recipere in matrimonium, honestam,
nobilem, cum honore et timore dei, bene morigeratam, de assensu et consensu patris
et de consilio amicorum et aliorum bonorum hominum, ille pater debet providere
de dotalicio competenti secundum bonam, liberam et maturam voluntatem suam, ut
per hoc huius domus nostre nec fama nec periculum nec decepcio nec distraccio
bonorum nostrorum possit fieri. Et si placitum fuerit patri locare filium vel filios,
nepotem vel nepotes ad aliud fortalicium sive locum propter diversas causas, que
imminent inter patrem et filios, vel seniorem fratrem et iuniores fratres, quia aliquando
contingit, quod iuvenes nolunt obedire senioribus vel faciunt ea, que sunt contra seni-
ores, et alie multe cause diverse sunt, que possent suboriri contra voluntatem patris
vel senioris diversimode in damnum et nocumentum generacionis nostre et disposi-
cionem, ordinacionem et ritum domus nostre, volentes nos precavere, ut nichil possit
fieri inter nos et successores nostros, quod esset malum coram deo et hominibus
et in detrimentum quoquomodo generacionis nostre et domus nostre.^ Et si permis-
sione divina pater vel senior frater incideret in aliqualem talem infirmitatem, quod
nichil posset se adiuvare vel iuniores suos, et specialiter cum si perderet sensum et
esset examens, tune cum consilio amicorum et matura deliberacione senior ex illis
debet administrare patri cum omni diligencia et providencia, ut servaret eum bene in
victualibus et in aliis necessariis, quasi vestimentis vel lectisterniis vel ministris, qui
debent ministrare sibi, vel medicamentis, cum quibus posset curari et recuperari ad
sanitatem, fideliter cum reverencia paternali sine preiudicio patris vel fratris seni-
oris, nec faciendo contra statutum disposicionis nostre, quam fecimus cum summa
diligencia nostra propter honorem et bonum domus nostre et statum nostrum, ut
possemus simul et indivisim melius et tucius uti libertatibus et privilegiis nostris,
que data et colata sunt a ducibus et regibus Boemie antecessoribus nostris et nobis
et successoribus nostris, que conscripta sunt in hac pagina. Et si deus adiuvaret eum
ad sanitatem a converso redire, debet vel debent sibi subesse et obedire sicut filius
patri vel iunior frater seniori, dimittendo ommes exceusaciones et dificultates, quoquo-
modo posset homo excogitare, fideliter et sincere, sicut domino deo et patri suo obli-
gatur. Similiter post mortem patris frater senior, sicut supra scriptum est, tali modo
sicut pater, ut possent^ habere loca sua simul vel separatim secundum exigenciam
tunc temporis nece$sariam et de libera bona voluntate senioris sui, tamen semper
ut non dilapidaretur dominium nec distrahatur in bona fama et bonis, nec contra
statutum et disposicionem istam domus nostre; quia audivimus et vidimus, quod
a) tak or., vazba věty je porušena. b) tak or.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile