EN | ES |

125

125


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Anno [MCCC] sexagesimo tercio.

E, V. Quria. Die 29 mensis Decembris [1362] dominus Jacobus presbyter de Vstz, presbyter Pragensis diocesis, ad presentacionem domini DBurkardi, purgrauii Maydburgensis, magistri curie imperialis, nomine domini imperatoris factam ad ecclesiam in Curia per mortem Nicolai olim ipsius rectoris vacantem per dominum archiepiscopum sub data Prage fuit in- stitutus fuitque sibi plebanus in Miletin pro executore deputatus.

Skopcz. Eadem die Martinus professus monasterii Sderaziensis vacante prepositura ad presentacionem prioris et conuentus eiusdem monasterii ad ecclesiam in Skopez vacantem ex eo, quod Vlricus olim ipsius rector ecclesiam parrochialem in Truthnow est assecutus pacifice, per dominum archiepiscopum sub data Prage fuit institutus, fuitque sibi plebanus in Miesticz pro executore deputatus.

Radonow. Die penultima mensis Decembris Jacobus de Rzeczicz presbyter ad presentacionem et peticionem Diuissii et fratrum eius clientum de Chlum ad ecclesiam in Radonow per mortem Petri olim ipsius rectoris vacantem per dominum archiepiscopum sub data Prage fuit institutus, fuitque sibi ple- banus in Smardow [?] pro executore deputatus.

Rupertiuilla. Eadem die Vlricus de Biela presbyter ad presentacionem ef peticionem Diuissii abbatis de Breunouia ad ecclesiam in Rupertiuilla vacantem ex eo, quod vltimus ipsius rector aliam ecclesiam parrochialem est pacifice assecutus, per dominum archiepiscopum sub data Prage fuit institutus, fuitque sibi plebanus in Brumow pro executore deputatus. :

Borzieiow. Die qua supra Wencezlaus Machaczonis de Duba ad presentacionem et peticionem Sdenconis dicti Clumacz de Bozcow ad ecclesiam in Borzieiow per mortem Cunczlini vacantem per dominum archiepiscopum sub data Prage fuit in- stitutus, fuitque sibi plebanus in Chotyetaw pro executore de- putatus.

Liber I, Confirmationum, 1


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile