Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
220 Abtei der Primonstratenserinnen zu St. Wenzel u. St. Maria Magdalena in Chotieschau. 1380—1383.
1380
1383
Sept. 1
Juli 13
(Chotieschau)
Prage
quatuor ferculis, Ex carnibus vno cocto et altero asso, piso mundo et bene condito,
ut solet fieri, prepositus huius loci et duobus ouis, in cena vero de ferculis tribus,
vno ex carnibus cocto, duobis ouis, et tercio pulmento addito contententur, Item feria
secunda, quarta, et sabbatis diebus dicte sororis de quatuor ferculis in prandio её
tribus in cena, Exclusis carnibus ita videlicet quod hys diebus carnes eis mini-
strari non debent, contentari tenebuntur, Occurrente vero festo celebri — ad pran-
dium quintum ferculum superaddere debeo ad predicta. In precipuis vero festiuita-
tibus decencioribus melioribusque ferculis e& habundancius iuxta facultatem dictas
sorores eciam teneor procurare, minuciones, que olym, ter in anno fiebant, quatuor
vicibus fieri institui, In quibus videlicet minucionibus singulis debeo duo vasa de
cereuisia meliorj predictis sororibus ministrare, Consimiliter eciam in aduentu domini,
prout consuetum est de solacio, osapiam cereuisiam conpetenciorem prouidere, Et
earum disposicionem de consilio priorisse, suppriorisse, infirmarie, que pro tempore
fuerint, et sororum aliquot seniorum, consimiliter procuracionem de pytancia in
quadragesima et aduentu, pro cuius melioracione vnam Curiam cum vna allodio in
villa Chotiessowicz, ut eisdem temporibus melius — per pytanciarium
procurentur, condonaui mee ordinacioni, premisso consilio dictarum sororum, reser-
uaui et reseruo, Item Caseum, vt est consuetum, a festo beati Galli vsque ad diem
dominicam, videlicet Esto michi, certis diebus debent habere, vinum vero in vasis
iuxta prouentam et facultatem, prout predecessores mei, predictis sororibus mini-
strabo, presertim hys omnibus, que sunt supra scripta tentis et diligenter obseruatis,
dictas sorores nostras fauoribus et gracijs specialibus precipue diebus Jeiuniorum
et sextis ferijs cum Oleo Monasterij et duobus pulmentis minime et cum piscibus
toto anno iuxta possibilitatem volo prosequi altissimo suffragante. Cum autem omnis
homo non solum indigeat de uictu sed eciam de amictu, predictis sororibus vestitum
dispono sub hac forma, Primo videlicet circa festum pasche singulis sororibus velatis
de bono panno Pilznensi condecenti pallio sine fimbriis, de quo per byennium
sufficere debent, et postea ad camerum pro junioribus resignare, item de tela bona
vlnam emendo per vnam grossum, priorisse quatuordecim vlnas, suppriorisse tre-
decim, alijs officialibus duodecim omnibus vero velatis vndecim vlnas pro camisijs,
et cuilibet velato pro peplo duas vlnas pilznenses de bona tela ex institis, que vul-
gariter kmengt nominatur, et junioribus sororibus per tres vlnas et dimidiam
ulnam pro sola camisia, et omnibus sororibns velatis et non velatis nouos calceas
prouidendum ordinaui. Item circa festum b. Wenczeslai pro veste hyemali vnicuique
sorory velate vnam tunicam de bono panno Pilznensi dicentem, de qua per vnum
annum contenta camere resignabit, vnam pellicium seu pelles per byennium haben-
dum seu habendas et denuo ad cameram pro Junioribus resignandum seu resignandas,
Et omnis sororibus — bottas scilicet Calceos filtratos pro vno anno donandum con-
donare procuraui, de velis autem dictarum sororum disposicionem et ordinacionem
cum deliberacione Priorisse, suppriorisse et aliquot sororum seniorum ordinabo et
disponam. Ceterum dictis sororibus ancillas quatuor assignaui pro ministerio con-
muni in conventu, et tres latrinas locaui in uilla, quibus tribuo sufficiens pro
earum necessitatibus faciendis. Vt autem hec disposicio — a me Vlrico —
tractatu diligenter prehabito — ac Hermanni abbatis Thepplensis auctori-
tate accedente ordinata —— irrefragabiliter teneatur, ipsam sigillis — duximus
roborandam —. 1380 In assumpcione Virginis gloriose.
» Vlricus, prepositus monasterij Chotiessowicensis', stiftet mit Erlaubnis
des ,Hermannus, abbas Theplensis", seines Vaterabtes, 8 Schock Groschen
Jahreszins zur Ausgestaltung der gottesdienstlichen Uebungen und anderer interner
Verháltnisse seines Kls. Datum 1330 in die s. Egidij confessoris. o. O. (Beschádigt;
Siegel wie in der Vornummer; Perg.; Or. Univ.-Bibl. Prag; B75, Nr. 451.) 1631
»Wenceslaus, Romanorum Rex et Boemie Rex", genehmigt eine zwischen
dem Propste in Chotischow und dem ,,Nobilis Hinezko Pflug' wegen der
Ville H robezicz getroffene Vereinbarung. Prage, Ad mandatum regis p.J au(o)ren.
1383 die XIII mensis Julij. (Auf der Rückeite:) Wenceslaus de Jenikow.
(Mit dem zerbrochenen grósseren koniglichen Siegel in Weisswachs auf der Vorder-