EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1602, 9. 11. listopadu. 205

575. Jakubu Grynaeovi: o slavnostním prohlášení mandátu císařského proti Bratřím; někdo z před- ních rodin chtěl vyznavačku víry Bratrské vyloučiti od desk zemských na základě ediktu - sarského, ale byl odsouzen; o neslavném válčení v Uhřích. Na Rosicích 11. listop. 1602.

(Johanni Jacobo Grynaeo. Destiti hactenus a literis ad te scribendis, mi Grynaee, quia nihil lectione tua dignum occurrebat et quod res meae, quas potis- simum tibi curae esse scio, pristinum statum obtinerent; nihil enim innovatum est in negotio meo inde à Martio, omnia adhuc quieta, et praeter molestiam profectio- num, quas crebro Pragam suscipere cozor, nihil adhuc Dei beneficio passus sum incommodi. Nisi December hic, ad cuius Kalendas mihi iterum iudicio standum est, sententia exspectanda me coneusserit, in bonam spem venio fore me posthac tutum a ruina; sed quia ista in manibus Dei sunt, supersedeo inani speculatione et mihi et tibi molestus esse. Princeps noster tandem fatigatus importunis, ut opinor, àd- versariorum nostrorum instigationibus, an vero spontanea voluntate, quod vix existimo, edicta valde aspera adversus nostras ecclesias, nominatim sub Piccardorum haeresis praetextu vel potius praeiudicio, tum adversus omnes alios, qui vel cum pontificiis vel cum Calixtinis in fidei professione non convenirent, magna solemnitate et pompa comitantibus fetialibus, praeeuntibus tubicinibus et tympauistis publice promulgavit edixitque, ne conventus fierent, nc ullum religionis exercitium haberetur, ne libri legerentur, tandem ne ius illis, qui haeresis huius convicti fuissent, admiuistraretur ; post aliquot vero dies a parochis urbanis ex pulpito denunciatum est, qui obstinatis animis in haeresi perseveraturi essent nec alterutri coetui, papanorum nempe vel eorum, quos sub utraque appellare solent, se aggregassent, eos a communione eccle- siae omnimodo arcendos esse, et proinde mec vivos ullis eeclesiae beneficiis com- plectendos, uec demortuos ad sepulturam in locis consecratis admittendos. Sed hactenus ultra minas itum non est, imo cum quidam e pontificiis praecipuae et maxime celebris familiae vir feminam summae quidem nobilitatis, sed orthodoxae religionis cultricem, cum qua illi lis intereedebat, à favore iuris vi edictorum depellere conatus est, sententia supremi senatus condemnatus est, nec auditum adhuc cuipiam privatim detrimento fuisse, quod publice omnibus perniciem allaturum videbatur. Ecclesiastici tamen conventus multis in locis inhibiti sunt, multis adhuc eadem frequentia et libertate celebrantur.

Dellum in Hungaria adhuc gerimus; minime bellum, Alba Regali, quam supe- riore anno occupatam nosti, amissa et metropolis Budae expugnatione frustra hactenus tentata; hactenus dico, quia nondum ab obsidione nostri discesserunt, quamvis multis iam cladibus à praesidio Turcico acceptis. Ita neque domi neque foris quidquam pro- ficimus; quoties publicorum malorum consideratio mihi in mentem venit, toties, quae me proprie attingunt et premunt àdversitates, aequius fero ad Deum respiciens, qui


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile