Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1601, 4. září—6. října. 169
visum et consultum fuerit — modo commoda sit habitatio, et ratio victus nec sordida
nec à constitutione adolescentis aliena — prospicias.
Quod ad studia ipsius attinet, ca deliberatione cum doctoribus Grynàeo ct
Amando instituta continuari volo, interea autem historicam doctoris Grynaei et
graecam d. Zuingeri lectionem. volo illum frequentare. Cetera ita diriges, ut semper
tibi proponas, a sententia et consilio ipsorum ne unguem quidem discedere, nam et
ego ipse viros illos non tantum pro praeceptoribus, sed loco parentum habco et consiliis
eorum et utor ct regor. It quia iam Dei beneficio longe maior pietatis exercendae et re-
ligionis verae cognoscendae suppetet oportunitas, gratissimum mihi feceris, si Carolum
ad rerum divinarum studium, pietatis amorem ita, quantum in te est, compararis,
ut, quoad per valetudinem et ceteras occupationes fieri poterit, tum ad sacras con-
ciones saepissime audiendas tum ad communionem coenae dominicae perfruendam
spontaneo desiderio feratur.
, Facio te quoque certiorem redditas mihi esse litteras tuas, quas 13. Julii
stylo vetere scripsisti, illas etiam, quas ante meum adventum Argentinam baroni
Kytlicio ferendas dedisti. Exspecto nune, ut de consultatione habita de valetudine
Caroli prolixius et plenius significes, nec tc dubito, antequam Argentina discesseris,
de rebus vestris minutim ad me perscripturum; ubi quoque te monitum volo, ne prae-
tereas, quantum post exspensas Argentinae factas residuum vobis pecuniae ad sumptus
Basileae faciendos fuerit, litteris inserere, ut vobis mature de alia, si opus fuerit,
pecunia prospiciam.
Ego Dei beneficio mediocriter valeo; pater Caroli, quem non ita pridem vidi,
adhuc cum febri suà quartana luctatur. Pervenit ad nos mors doctoris Lobecii; si
quid praeterea apud vos novi, porscribe ad me diligenter, et profectionem Dasileam
matura. Vale 5. Oct. 1601.
P.S. Illa ipsa hora, qua has absolvi, nobilis vir Cralicius Argentina reversus
tuas mihi attulit. Bene habet, quod spes nobis affulsit aliqua restaurandae valetu-
dinis Caroli et debilitatis istius articulorum. depellendae. Et quia natura viam osten-
dere videtur, mci esset iudicii, ut cauterium illi inureretur; sed quia constitutio
temporis id nune prohibet, medicorum esto iudicium, utrum proximo vere adiuvanda
sit hoc modo natura et exitus materiae illi dandus, an vero quid aliud statuendum.
Ad exercitia corporis quod attinet, nec ego illa dissuadeo et, si Basileae commode
id fieri poterit, non impedio, quominus vel pilae lusu, vel usu armorum, vel aliquo
laudato corporis agitandi modo vires augeat; cavendum tamen est, ne, dum unum
vitamus incommodum, in alterum incurramus, et dum artus firmare volumus, imbecil-
liores quam ante reddamus. Ego a longinquo ista nec prospicere nec minutim per-
cipere possum; locus et tempus et amici docebunt te, quid sequendum, quid fugien-
dum; fides praeterea, quam hactenus praestitisti et imposterum polliceris, erit tibi
Archiv Český XXVII. so