EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1598, 29. říjnu 16. listopadu. 97

haustam reperi, allata est ad me epistola M% Ds V quae statim prima lectione me afflixit valde contristatum ingrato et insperato nuncio, quo gravissimi et pericu- losissimi morbi sui vehementiam mihi exposuit. Ex quo, quamvis sperem, et sperem omnino ilam convaluisse, attamen cupidus certi aliquid cognoscere, tabellarium hunc ad MDV*" hac praecipue de causa mitto atque peto, utme quam primum, quo in statu valetudo eius nunc versetur, faciat certiorem. Budensis obsidionis solutionem litteris MDV significatam alii affirmant, alii negant; imo heri quidam ex amicis meis peculiari nuntio non dubitavit mihi asserere, urbem illam pro certo in ea conditione esse, ut occupandae illius spes certa in nulla amplius sit disceptatione; Turcas quin imo offerre deditionem, modo vita, libertas et opum partarum tuta possessio et trans- latio illis spondeatur, idque a nostris pertinaciter negari certa victoriae fiducia: quod ego, ut credam, nondum adducor atque eo magis, quo tempestatem anni, ino- piam nostram, pericula instantia et praeteritam exercitus deliberationem diligentius considero. Id tamen si ita est. brevi in aperto erit. Varadinum quoque liberatum aiunt magna hostium clade, nostrorum laude, quos rumor est quinquies acerrime oppugnatos non solum. sustinuisse, sed fortiter repulisse impetum hostilem. De reconcili- atione. archiducis Maximiliani eum. principe Transsylvaniae lubeus intellexi, at vereor, ne admodum firma atque constans. nam offensae graviores non facile diluuntur, prae sertim apud principes viros, quibus simulandi et dissimulandi artes a teneris instil- lantur. Attamen reipublicae et christianae pietatis causa aliquid esset concedendum et iniuriae. hominum iniuriis temporum tribuendac.

Mors. Christophori Tiefenbachii, qui Pragae diem clausisse fertur, absque dubio iam ad aures MDV*?*. pervenit. l'estem. quoque, ubi hactenus grassata est, inaudiverit maius incrementum sumere. Vindemia fuit mediocris, sed continuis pluviis infestata; in Hungaria qualis fuerit, et qualem vini proventum dederit, cupio, nisi gravatum fuerit, mihi significari: vellem enim, si de pretio constaret, unum aut alterum vini generosioris vas comparare. Valeat MDV? et me benevolentia sua prosequatur. Rossicii 15. Nov. 98.

Kone. v knih. Bludov. 3681 VI. fol. 10b. č. 49.

326. Václavu Berkovi z Dubé omlouvá se, že nemůže přijetí ua svatbu jeho sestry. Na Rosicích 1598. 15. listopadu. Brandl II. 2. 251.

327. Těší pana Strážnického [Jana z Žerotína] v nemoci. Na Rosicích 1598, 15. listo- padu Brandl II. 2. 252.

328. Doktoru Vavfinci Suchartovi slibuje, że obdrżi dary svatební, o něž žádal, vyjma bažanty a koroptve, jichž pouze śest. Rossicio 15. Nov. [15]98. (Konc. lat. v arch. Blud, .3881—VI. fol. 10b) č. 48.)

329. Divišóvi z Žerotína projevuje politování nad onemocněním jeho a oznamuje mu, že přijede na Tavikovice. Na Rosicích 1598, 16. Nov. Brandl II. 2. 252.

Archiv Cesky NXVII. 13


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile