Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1598, 29. ceruna—2.- éervence. 83
etsi apud nos licet nemini, tamen multo minus iis, qui id in se receperunt, utque
in contractu nominatim exciperetur, permiserunt, se omnia ea illibata et immota
conservaturos, quae priores possessores subditis liberaliter indulserunt.
Proinde quia scio, licere apud nos subditis iure cum dominis agere, nec
dubito, quin et Tovaczovienses, si se praeter fas onerari senserint, ad ius provocent:
rogatam volui M^" V?", ut mitius cum illis ageret nec occasionem tumultuandi illis
praeberet, quod illi et utile et honorificum apud omnes fore certo coniicio. Vereor
enin, ne si causa postmodum decideret. autoritati ipsius, quam hactenus integram
conservavit, aliquid per haec detraheretur. Oro autem, ne temeritati vel saltem
inconsultae diligentiae hanc amicam meam non tam admonitionem quam interces-
sionem ascribat, quae non aliunde quam bono ab animo profecta est, siquidem MV*
tantum mihi nuper honorem habuit, ut etiam consiliis meis, quae scio alioquin esse
exigua et frigida, aliquid se tribuere velle promiserit; quod si fecerit, experictur me
deinceps in rebus suis et promptiorem et obsequentiorem. Valcat MV* ct me in
numero eorum habeat, qui illi bene cupiunt et qui data occasione suis officiis illi
non deerunt. Drzewohosticii 30. Junii 1598.
Opis soné. v kuih. Bludov. 3883—II. a 3881—VI. fol. 7. è. 32.
247. Tovatovskym oznamuje, že se za ně u pána jejich přimluvil. — Na Dřevohosti-
cich 1598, 30. éervna. Brandl II. 2. 222.
248.
Stépánovi Illéshazyovi: že za Tovačovské hlavně proto se přimlouval, aby jemu vážnost byla
zachována a láska poddaných získána; poddaní dobře učiní, když spravedlivým požadavkům
vyhoví. — Na Dievohosticích 2. července 1598.
Eidem. (Domino Stephano Iliesházi.) Illustris, spectabilis et magnifice domine,
domine et amiee plurimo eultu semper mihi prosequende. Et si quidquid a me de-
ferri potest, leve est et pertenue, attamen fretus comitate MDV**, officia et studia
mea, ut libet exigua, illi polliceor. Ut una epistola binis MDV** litteris heri mihi
redditis respondeam et occupationes ipsius tam privatas quam publicas inani pro-
lixitate minus morer, non enumeratis sigillatim benevolentiae ipsius erga me indiciis,
sed pariter potius connexis ct coniunctis gratias illi ago quas possum maximas, quod
ad litteras mcas grato animo acceptas tam benigna oratione, tam facili indulgentia
responderit. Nam quod deprecationem meam pro Tovaczoviensibus non male acce-
perit, quod controversiam, quae ili eum ipsis intercedit, meo quodammodo iudicio
submiserit, quod gratissimo felicium in Valachia successuum nuncio sua sponte me
recrearit, quod praeterea utramque ad me epistolam sale urbanitatis ct suauitatis
resperserit, non levi gratitudine persolvenda nec in debita gratia referenda beneficia
autumo. Et ad Tovaczovienses quidem quod attinet, non alia mente nec voluntate,
11*