EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 19. 21. července. 523

id tempus responsi causa, quod alioquin, non ignarus, quem cultum et reverentiam dignissimae personae illius debeam, quantopereque privatim ill" et re C. V** ob benevolentiae erga me olim ab ill"? patre et patruo ipsius multis modis declaratae memoriam obliger, minime posthabuissem. Jam vero cum intelligem C. V. ill" ncc fuisse Viennae, nec co cogitare, ipse etiam officii ratione domi me contineam, video rem co devenisse, ut necessario sit ad ill'" Cels. V^" rescribendum; quod co magis maturandum mihi existimavi, ut hac diligentia culpam, si quae prius admissa, elue- rem. l'acio autem ill" D. V?" certiorem, rem ita habere, ut si voluntati illius obsequi et quid inter reziam Maiestatem et ill?^ reverendissimamque Cel. V^" de pecunia ex contributionibus provinciae in stipendium militum ill** et r. C. V** eroganda trausactum esset, ad ordines referre voluissem, magis obfuturus consilio et instituto ipsius, quam profuturus fuissem. Cum enim, ut ill" C. V^" minime latet, diversitas ingeniorum diversas sententias pariat, facile accidisset, ut ex suspicione temere concepta, vel re non bene intellecta, ad perturbandum negocium vel dari vel arripi potuisset oc- casio. Cumque scirem pecuniam illam absque ulla conditione regiae Maiestati con- cessam, plane pro voluntate et arbitrio ipsius, dummodo in praesidiorum tuendorum usus conferatur, expendi posse, minime visum mihi fuit opus esse, ut in dubium vocaretur apud ordines, utrum ea in potestate regia omnimodo esset constituta, an vero in ea alienanda etiam ordinum consensus requireretur. In. eandem mecum sen- tentiam ivit etiam D. Popelius, cui literas ill C. V*?* lezendas dedi; qui praeterea affirmabat, mentem ser"! regis non eam fuisse, ut quid ca de re apud ordines pro- poneretur, sed ut mili tantum voluntas Suae M. iunotesceret: quapropter eo magis mihi silentio. praetereundum istud existimavi, ne quod certi juris esset, hac ratione incerti redderetur. Ad me vero peculiariter quod attinet, nihil video, quid hic a me vel ex officio vel privatim iu gratiam ill* et r. C. V?* praestari possit. operae pre- tium; habet enim 5. Majestas questorem suum in hac provincia, qui pecunias perceptas Viennam ad praefectos aerarii deferre solet, a quibus deinceps, prout usus ct res exigit, huc illuc distribuitur [sic]. Ab iis ut ill™ C. V* eam deposcat, consultissi- mun videtur, cum absque scitu et mandato eorum questor nihil de ea statuere pos- sit, nec illi eam mandante principe negare meo judicio poterunt, cum in alimenta et stipendia militum sit destinata. (Quod reliquum est, habet me ill C. V* ad offi- cia et obsequia tam semper paratissimum, singularemque in me gratiam conferet. quoties opera mea uti dignata fuerit, quam diligentissime pro viribus semper me praestiturum spondeo. Valeat ill C. V* et me sibi habeat commendatum. Loss. XIL Kl. Aug. Konc. v knih. Dludov. VI—3881 fol. 166 v č. 48.

66*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile