Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
510 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
cupit; id aliter fieri non posse, nisi caesare ab armis discedente et, si quid illi iuris
in quem competit, legibus potius experiente quam ferro, manifestum est; alioquin
enim, cum nemo vim sibi inferri facile patiatur, proximum est, ut omnia misceantur
et corruant, tanto magis, quanto clarius constat, non illi rem esse cum Botschcaio
vel Bohemiae regni parte aliqua, sed cum principibus et urbibus potentissimis et
clarissimis, magnis opibus et viribus subnixis, qui antequam in ordinem se cogi
patiantur, Germaniam universam everti prius necesse est. Id vero quanto cum peri-
culo nostro sit coniunctum, ut prudentissime serenissimus elector dispicit, ita nostrum est,
praecipue autem ad IDV*^ pertinet, quanto ocius discrimini occurrere. "Turbata enim
Germania et in partes scissa quid nobis inde praesidii, quid novis exortis difficulta-
tibus auxilii vel solatii expectandum sit, nemo non videt. At ut nunc quiescente
Turca et alibi fortassis occupato minus necessarias nobis esse opes illorum et copias
quis existimet? Ingrati tamen simus. si tot acceptis beneficiis nullam nobilissimae
provinciae calamitatis habeamus rationem; imprudentissimi, si ex praesentis status
tranquillitate perpetuam nobis eum Turcis somniemus pacem; imperitissimi et inertis-
simi, si adversus perfidi et immanis hostis semper nobis metuendum potentiam certis
amicorum et sociorum subsidiis non mature nos muniamus. Eo ergo dirigenda sunt
consilia, ut via aliqua revocandi caesaris ab armis inveniatur. Illa autem meo iudicio
accomodatissima futura sit, si regi autores simus coniunctionis arctioris cum electoribus et
principibus nostrae religioni addictis ineundae, quam cum ipsimet tacite offerant, nulla-
tenus videtur abnuenda. Et ego quidem per hos dies, quibus Viennae cum rege
fui, non destiti illum multis et submissis precibus rogare, ut arriperet hanc rei in
posterum et nunc bene gerendae occasionem, et videor mihi quodam modo exorasse;
sed cum negotium exigat, ut autoritas IDV"* accedat, pro amicitia nostra ab ea peto,
ut consilio suo eum in proposito confirmet et ad rem maturandam excitet. Cum
enim ipsi et subditis illi regnis maena tempestas a caesare immineat, quam oppor-
tune tanta amicitiae cum tantis principibus contrahendae commoditas illi obveniat,
perspicacissimo iudicio suo ipsamet deprehendere potest, ita ut minime necessarium
sit pluribus huic rei immorari. |
‘go iussu regis ad XI. Kal. Julii Olomucii conventum ordinum agam, ibi de
vi, quam nobis intentaturus videtur exercitus Passaviensis, a nolis et unitis pro-
vinciis repellenda agetur, forsan etiam ad IDV*™-de auxiliis submittendis referetur vel
petetur potius licentia conducendi stipendio nostro militis Hungari, cuius rei iam a
me. apud regiam maiestatem facta est mentio, utque assentiretur impetratum.
Dux Teschinensis due equitum millia, mille peditum conducturus et apud
Opaviam delectum habiturus fertur, inde non minus in Hungariam quam ad nos
facilis illi accessus. Recte itaque fecerit IDV*, si fines suos ab ea parte muniverit.
Austriacis interventu regis iam convenit constitutumque, ut praeter decem illa