EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 21.—24. května. 505

Joh. David rem semel utrinque constitutam novis postulatis irritam facere, nolle se à lure, cui mancipatus esset, abire; de caetero paratum esse coram iudice compe- tente, si quam litis actionem illi intentarit, respondere. Id etsi parum amicum esse videatur, cum tamen iuri sit consentaneum, a me ulterius compelli non potest; ha- bemus enim forum nostrum, a quo autoritate officii mei neminem abducere possum. Erit itaque factu necessarium, ut IDV?, si ita ei videatur, d" David ad nos remittat eique iniungat, ut coram iudicio provinciali litem suam prosequatur, ubi ius illi sincere ut omnibus aliis administrabitur et consilia amicorum iusta in causa non sunt defutura.

Viennae quid geratur, tum etiam quae Pragae agitentur consilia, scio IDV*" non ignorare; palam id nunc est, quod non ita pridem infitiabantur*) aperte, quorum erat id primo animadvertisse (imperitiam enim illis asscribere malo quam fraudem). Nos adhuc in armis sumus pro salute regis, provinciarum foedere connexarum et nostra comparatis. Passavienses necdum loco movent. Sunt qui nos vellent distractos, ut facilius singuli opprimeremur; me isti assensorem nunquam habebunt, vitam etiam ipsam cuivis discrimini obicere malo, quam in eam ire sententiam et regi et nobis omnibus imo ob viciniam cum Turcis toti Christianitati periculosam; minime etiam dubito rem publicam et rerum nostrarum securitatem IDV"* curae esse. Quod cum ita sit, nolo pluribus eam excitare, quae sponte currit, nec auxilia petere, quae cum necessitas id exigerit, a semet ipsa est subministratura. Valeat IDV* et diu. Rossiczio XII Kal. Junii [1610].

Kone. v knih. Blud. VI—3881 fol. 102 6. 29. *) Žerotín v tom slové píše c: inficiari.

1666.

Jitimu Erazimovi Tschernemblovi: odporučuje mu znovu Heřmana Verezia; dává zprávu o zbro- jení, jež císař nařídil proti radě bratra svého Maximiliana; o odpovědi dané falckrabéti a o své cestě do Olomouce a j. Na Rosicích 24. května 1610.

Tlustrissime baro! Animus erat cum Verczio ad vos redeunte vel, ut verius dicam, repetente priorem profectionem, ex qua mutato consilio ad me reverterat, re- spondere tuis; sed quod eo ipso tempore ad marchionem nostrum in Silesiam de rebus non levis momenti expediendae mihi essent epistolae plures, ut praecederet iussi spe faeta brevi subsecuturum tabellarium cum commendatoriis, quas nunc mitto, etsi tardius et numero pauciores, quam constitueram, cum non ad alium quam ad te, absenteque ut audio Erasmo Starrhenbergio, ad collegam ipsius Helmertum Jór- gerum permiserit angustia temporis. Non autem aliter commendo, quam si iusta petat; videtur vero nihil iniqui postulare vel ipsius Gothardi Starrhenbergii testi- monio, quem vestrarum copiarum tum ducem ex voluntate et consilio, ut ait, ordinum sequebatur, nec id infitiantur ordines, sed Gotthardo, cui in eius modi militares

Archiv Cesky XXVII. 64


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile