Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
486 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
consultum fuisse ex literis tuis, nudius tertius mihi redditis, intelligam. Servet eum
Deus, ut multos in annos testis sit innocentiae tuae et integritatis. Apud Kaplirium,
nisi ipse mentionem controversiae inter vos pre Schuppio excitatae fecerit, ego
quidem, te ita volente, dissimulare rem constitui; si vero materiam porrexerit ipse
conferendi de sermonibus istis, dicam, quod aequitas rei et veritas mihi dictaverit:
Mirari Bohemos, quod ipsis pacatis arma sumpserimus, mirarer et ego, si mirum
quidquam accidere mihi posset, quod ab ipsis fieri video, sed pridem mirari desii.
Nos arma induendi justas habuimus causas, quae utinam ipsos etiam excitassent et
invitassent potius ad defensionem rerum suarum, quam otiosa admiratione implevissent.
Militem undique fieri, ad fines tum ipsorum tum nostros confluere, interim principes
dissidentes, et caesarem obfirmato animo repetentem provincias vidimus; praeterea
alia; quae spargere minus tutum. Et tamen si credi istis fas esset, spectare nos
potius consilia hostilia eminus, quam de tuenda libertate nostra et salute cogitare
opportuit.
Didieimus Moravi proprio periculo minorem pecuniae habere rationem quam
publicae incolumitatis, quae si constiterit, facile jactura nummorum reparabitur; si
concidit semel, etiam de nummis actum est. Boczkajus nos oculatos fecit, cui si
arma mature apposuissemus, integra nunc esset provincia; dum nimia fiducia res
nostras negligenter tractamus, damnum nobis illatum est, quod (taceo animas Christi-
anas, quarum jactura irreparabilis, taceo coedem innocui, vulgi) solos fundorum et
praediorum proventus et fructus si computo, vix tribus myriadibus compensari posset.
Quod tum ab illa parte potuit fieri, ab altera quin fiat. quid obstat? Desinant itaque
mirari, et.serpentem in sinu cum fovent, morsum caveant. Si vera sunt, quae scribis
(cupio autem, ut rem penitus explores) de numero militum, qui ad territorium
Crumloviense et Dudueisinum concurrit, quam tuti ab insidiis sint, res edocebit et
dies. Nos nostra curabimus neminem lacessituri, si a nemine lacessemur. Tu prae-
terea si quid odoratus fueris, ut me absque mora per proprium tabellarium commone-
facias, pro amicitia nostra rogo. Patronem (sic) tuum consilium de itinere ad electorem
Palatinum suscipiendo multis de causis deponere velim; plurimum praestiteris et
magno ejus bono, si ab ea sententia illum revocaveris; me tamen minime negocio
immisce, nam innuisse tibi, quid mihi videatur, satis est. Vale, mi Lavine, et amicis
salutem nuncia. Ross. Idib. Martii [1610]. Opis v knih. Blud. 3881 fol. 158 č. 11.
1648.
Jirímu Erazimovi Tschernemblovi: o najímání vojska stavovského na Moravě; táže se, mohou-li
Moravané v čas potřeby spoléhati na pomoc Rakušanů. (Ch.) — Na Rosicích 15. března 1610.
Nunquam tabelarium, ni me memoria fallit, tot diebus detinui, nunquam
responsum tam diu distuli, illustrissime Tschernemeli, ac nunc tuo huic tuisque