EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

478 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

ia stipendio regis retineatur. His privata guaedam nostra addidimus, non minus re- bus vestris quam nostris, si ex voto successerint, accomodata. Puto legatis vestris esse satis factum, cum quorum participatione pleraque acta sunt; di.nissi sunt a no- bis non absque spe certa auxiliorum, si, qui à partibus sunt Gleseli. animum ob- firmare in regis et rei publicae perniciem non desierint.

Postquam discessissent, venerunt legati a Styriis, sed quia conventus solutus erat et plerique e proceribus jam se viae dederant, à me solo, quem iam ian abi- turum Olomucii adhuc deprehenderunt, sunt excepti et brevi quidem cum responso, attamen tali, quod confirmare animos eorum aliquo modo posset, expediti. Pragam pergunt petiturij ut caesar pro iis apud archiducem deprecetur, sed mco judicio tantundem ac Viennae a rege nostro impetraturi. Haec paucis tantum, ut quid apud nos his diebus actum sit, cognosceres. Caeterum de Vettero nondum licuit cum seniore, qui Evancicii est, agere; priores enim tuae Preroviae me offenderunt, hae, ad quas respondeo, heri saltem circa crepusculum mihi redditae. Spero me intra paucos dies cum eo futurum, et quamvis nulla spe tenear negocii ex sententia tua conficiendi, experiar tamen, si quid precibus obtinere possim. Moe, si vitam, si pacem, si a re- bus publicis vacationem aliquam largitus fuerit Deus, circa Kl. Maii ad te expecta; illud enim tempus, si recte memini, literis tuis adventui meo praefixisti; nec ego citius itineri me committere possum, si vel ad res privatas meas respiciam vel ad publica officii mei munia. Interim te quam optime et quam iucundissime habere et valere jubeo una cum nobilissima conjuge, cui multam et officiosam nec non pa-

ternam salutem asscribo. Ross. V. Kl. Feb. Qui te sincero amore complectitur ct observat.

Dum literas tuas diligentius relego, animadverto, omnem te moram excludere, quae te dubium de Vettero facere possit; satius itaque existimavi, tabellarium hoc biduo apud me retinere, quam implicare te incertitudini, quae curas tuas augere posset. Quapropter non cunctatus ad seniorem scripsi, exquisivique, utrum tibi con- cedendo eo juvene morem gerere posset. Venit is hodie ad me et propositis multis rationibus, cur eum à se dimittere non posset, ostendit; ne tamen nihil tibi, quem prae caeteris colit, indulsisse videretur, quamvis constituisset cum reliquis senio- ribus paedagogias istas praesertim apud exteros alumnis suis interdicere, pollicetur permissurum se tibi alium e suis, coaetaneum Vetteri et in erudiendis filiis suis collegam, cui Paulo Fabricio nomen. Hune, si non recuses, pueris adjunget, quando tibi visum fuerit eos revocare; quamvis si in sententiam meam descenderes, per aetatem adhuc, ut eo magis in usu linguae bohemicae confirmarentur, loco eos non moveres. Id vero in tuo omnino arbitrio esto positum. IIT. Kl. Febr.

Konc. v knih. Blud. V1.—3881, fol. 156 č. 3.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile