Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1609, 2. června—8. července. 433
1578.
Starhenbergovi se omlouvá, že nemohl Horno-Rakušanům poslati písemné svědectví o tom, co
ujednáno bylo ve Vídni; oznamuje, že Moravané poslům stavů Ceskych a Opavských slíbili
pomoc proti nepřátelům, a že objeveno bylo spiknutí jakés proti Moravě; vyzývá Starhenberga,
aby syny své ponechal v Ivančicích přes zimu, aby se utvrdili v znalosti české řeči. —
V Olomouci 3. července 1609.
(D^? Riccardo Starrenbergio.) 117? Baro. Qui a vobis huc missus est, reddidit
mihi cum literis ordinum etiam tuas. Attestationem petunt eorum, quae Viennae
sesta sunt; eam denegare religio mihi esset, si exemplum, quod apud me retinui,
lituris careret et maculis: nam cum Vienna reversus, inter occupationes forenses et
festinatam diligentiam, qua delegatis ab ordinibus, summopere enarrationem istam
testimonio comprobatam urgentibus, gratificari cupiebam, non tantum otii esset, ut
saepius quam semel ad mundum describi poseet, mansit apud me autographum,
multis inductis lineis et novis subinde invectis tum verborum tum phrasium for-
mulis valde deformatum. Ex eo quominus describendam mandem attestationem
à vestris desideratam, retinet me metus, ne aliqua in parte discrepet ab ea, quam
retinuerunt Inf. Austr. ordines: de verbis loquor et corum dispositione, non dé
sensu, qui diversus esse non potest, praesertim recente adhuc eorum, quae acta ct
dicta sunt, memoria. (Quia tamen, etiam verbis lapsum esse, non potest carere peri-
culo, saltem suspicione, satius mihi videtur, ut descriptam accipiatis ab illis ct
eorum sigillis munitam. quod faeile vos impetraturos minime dubito. Sin vero adeo
cordi sit, ut ipsemet hoc vobis officii praestem, petendum mihi erit exemplum ab
ipsis; quo accepto, nihil eausae erit, quominus desiderio vestro quamprimum satis-
faciam. Quae hic rege praesente. qui nudius tertius a nobis discessit, acta trans-
actaque sint, proximis literis significabo; distineor enim etiamnum judiciariis nostris
negociis et curis, quae me a prolixioribus epistolis scribendis prohibent. Habuimus
legatos a Bohemiae ordinibus, alios ab ordinibus ducatus Oppaviensis: utrisque
auxilia adversus hostes, qui injuriam illis inferre tentassent, promisimus. Detecta
etiam est conspiratio. quorundam adversus hane provinciam; de quibus omnibus
fusius, cum primum liberior a negociis fuero, facium te certiorem. Filii tui cum
nondum pueritiam excesserint, ut per hyemem proximam Evancicii relinquantur ct
in linguae Dohemicae eognitione confirmentur, suadeo. Eos mihi quam commendatis-
simos esse, minime dubita. Ill‘ matronae, lectissimae foeminae conjugi tuae plu-
rimam salutem asscribo et te quam optime et quam diutissime valere cupio. Ill?
Tschernemelio et dilectissimo tuo fratri ct ommibus reliquis amicis plurimam salutem
meo nomine ut dicas, etiam atque etiam rogo. Olom. V. No. Jul. Tibi apprime
deditus, addictus et dicatus C. Z.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 146 č. 30. -- Srovnej str. 425 č. 1567.
Archiv Český XXVII. 55