EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1609, 2. června. 431

quae non omuino me deseruerunt, cum et me tibi non ingratum, et res meas curae tibi esse perspicio; certamque facio conjecturam, non depositurum te hunc erga me animum, ex quo et vota et preces et salubria consilia et monita manarunt saepius magno meo commodo. Parum etenim ab impietate abessem, si non intelligerem, imo profiterer lubens admirandam illam et nunquam speratam vel expectatam conditionis meae conversionem, ut aliorum cultorum Dei, sic tuis orationibus impetratam. Qui enim unquam, demersus in abyssum miseriarum et calamitatum, illustri adeo libera- tione restitui pristinae fortunae, imo nova accessione augeri potuissem alioquin, nisi hoc subsidio, cui post cam, quam in Deo confiteor, omnium rerum praefinitam et praestitutam oeconomicam fere dispositionem. omnia tribuo? Vanum enim citra hoe unum fuisset, quidquid a me et aliis ad eripiendam e manibus iniquissimorum praedonum miseram patriam, cujus oppressione omnes fuimus servituti mancipati, fuisset tentatuum. Adco enim manifesta in liberandis nobis inclaruit divina potentia, ut consiliis humanis qui aliquid arrogare vellet, laesae divinae majestatis reus non immerito teneretur. Perge itaque porro, mi Grynaec, et me et mea, patriam prac- sertim, in qua ecclesia ct respublica mediocri omnes quiete fruuntur, Deo com- menda, ut cujus singulari beneficio liberatam ab hostibus videmus, ejusdem potenti custodia a vi ct insidiis eorum servata potiamur. Vale reverende vir, ct si quando tantum ab occupationibus ecclesiasticis otii fuerit, vescribe. loss. II. No. Jun. Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 145w č. 27.

1574.

Polanovi píše o chystaném sňatku své dcery; o úspěchu stavů Opavských, jejichž zemi dostalo se nového správce, a o smrti Ladislava z Lobkovic, jehož dábel nejvíce užíval za nástroj k pronásledování Žerotínovu. Na Rosicích 2. června 1609.

(D. Amando Polano. Cum non dubitem, omnia te explorata habere, quae ad statum patriae nostrae pertinent, nec ignorare, quae in negocio religionis tractatio lragae sit hoc tempore instituta, nolo molestare te iis recensendis vel repetendis, quae ab aliis plene et commode accipere potuisti. Causa autem mihi ad te scri- beudi nulla nunc alia, quam ut abdicato semel silentio hoc insueto, revertar ad priorem literarum, non data opera sed necessitate quadam interruptam consuetu- dinem, à qua non temere imposterum sum discessurus, si Deus nobis hanc requiem, quam admirabili plane consilio provinciis his largitus est, imposterum benigne pro- roget. Invitus enim et non sine animi dolore tam diu a te compellando abstinui, quamvis tempori ct nevociorum gravissiniorum multitudini cedendum fuerit. Ne autem hic subsistam, volo te scire, Deum mihi pro sua clementia concessisse generum ct majori filiae sponsum plane ex ingenio meo et sententia. Nepos est ex filio Hin- conis a Wirben, Freüdentalii olim domini, quem nosti ante annos aliquot dignitatem


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile