Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
420 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
cinctus, quae eos solent comitari, qui publica munia sustinent; multas etiam accersit
aetas et tempora haec virtuti infesta. Ago hoc, quautum possum, ut patriam pri-
stino juri avitae integritati restituam; sed pedetentim res procedit, non eódem
omnibus collimantibus.*) Hoc tamen effectum est, ut improbis non levis metus sit
incussus, quo retenti modestius agunt, quam consueverant. Magno mihi obstaculo
est ad res probe constituendas aula vestra, ad quam retrospectant omnes, quibus in
alios impune grassari non licet: sed et illos Deus suis constrictos vinculis tenet.
Sumus hic in expectatione regis nostri, cujus adventum ex Austria Superiore circa
Idus Maii nobis pollicemur. Constituit peractis comitiis Austriacis apud nos con-
ventum ordinum agere. Exoptatus certe aderit optimus princeps. ac utinam res
vestrae id ferrent, ut et tu, mi domine, ad nos circa istud tempus excurreres: at
si id non licuerit, paulo post tamen praesentiam tuam mihi spondeo, cum filiam
meam Dohuncam Baroni Hinconi a Wirben iam desponsatam elocavero, ad cujus
nuptias te ab hac die cum illustri conjuge et filio invito. Vale. Drunae VI. Id. Apr.
[1609]. Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 143 6. 14. — *) collineantibus?
1560.
Step. Illésházymu: o tvrdošijnosti hraběte ze Salmu; oznamuje o neprospěšném návratu poslův
uherských z Prahy, o sbírkách konaných za výplatou vyslance Matyúášova Herbersteina, dosud
zadržovaného v Budíně. (Ch.) — V Brně 9. dubna 1609.
(Domino Stephano lllesshazi. Illustrissime, spectabilis ac magnifice domine,
domine et amice plurima mihi observantia et studio colende. IDV** officia mea offero
et omnia felicia precor. Quid comes a Salmis pervicaciae propriae et alienis pravis
consiliis praetexuerit et quam nihil apud eum perfecerint litterae regiae, non dubito
IDV*" ex Lessenii eorum, quae hic gesta sunt, expositione fusius intellexisse. Mihi
haec iniuria illata est, non IDV**, nec ideo petitio ipsius quamvis aequissima dene-
gata, ut ipsi aegre fieret, sed ut labefactata hac ratione qualicunque IDV** de me,
existimatione benevolentia etiam erga me ipsius imminueretur. Sed non ablatum, ut
aiunt, quod dilatum. Expectemus sane. quando ita vult, tempus iudiciorum Olomu-
censium, quo apparebit, verane fuerit excusatio ipsius an accersita. Interim revocet
IDV* ad mentem, quae praeterita hieme ad eam scripsi, et num longe a rei veritate
aberrarim, aestimet. Mihi autem ne culpam huius morae imputet, etiam atque etiam
rogo; egi enim diligenter cum ipso non tantum iis periculis propositis, quae leges
nostrae iis denunciant, qui temere aliis litigandi occasionem praebent, sed etiam
conscientiae stimulis excitatis et iudicio Dei ob oculos posito, qui non impunitum
eum dimissurus esset, quod IDV*" in causa iustissima tam foede ludificaret.
Legatos regni Hungariae re infecta e Bohemia rediisse haud dubie IDV? iam
acceperit. Traedixi ego hoc Viennae episcopo Nitriensi et ut exitus controversiae