EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

396 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

aliquid tempori, ne dicam Deo, cui omnia credenda sunt. Ipse Salvator nos jussit singulis diebus suas destinare curas; et sane si res nostras ita efferre in securo posset, ut omnibus vicissitudinibus praeclusus esset aditus, nullus reliquus esset fiduciae erga Deum locus. Non est itaque, quod talem hic nobis fingamus vel tran- quillitatem vel securitatem, quae omni periculo vacua sit; frustra nam alioquin Spi- ritus Dei jussisset nos in coelum attollere oculos, si quidem nullam hic perma- nentem essemus habituri sedem. Hodie adhuc dabo ad principem literas. certiorem eum de vestro desiderio, nostro responso facturus. Vale illustriss. D'*. Toss. XIII. [Kl. Dec. 1608.]

Illustrissimus noster Anhaltinus heri Wittingaviae expectabatur, eo me invi- tavit noster senex et Tschernemelium, ut audio. Ille quid fecerit, ignoro; ego idoneis adductis causis me exeusavi. Qui tibi optime cupit et merito te colit et amat .

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 137v č. 62. *) Lze též čísti: tantam armorum. **) Psáno dosti zřetelné deprendicaret, snad místo depraedicaret?

1530. Hrabéti Jifímu Thursovi: po bratrovi, který ke korunování krále Matiáše do Prešpurku jede, posílá list, v němž přeje štěstí k tomuto korunování. V Brně 21. listopadu 1608.

(Domino Georgio Turzo comiti.) 5. D. Proficiscente fratre meo Posonium ad coronationem serenissimi principis nostri omnino aliquid ad IDV?" seribendum erat, si non alio, hoc saltem fine, ut quam gratae mihi advenerint epistolae IDV?* Posonio III. et Vienna IN. Nov. ad me missae intellegeret. Vellem, si permitterent patriae negotia et accederet serenissimi principis voluntas, non inter ultimos adesse, qui ili de tanta accessione, regno de tam nobili principe gratularentur. At quia hic ornanda est Sparta, quam nactus sum, non intermittam etiam absens et regem et regni ordines faustis votis prosequi optareque ex animo, ut alter Mathias primi vestigiis insistens, fortunam aequans, virtutem superans, pristino splendori inclitum istud regnum restituat; quod si caelestis favor optatis meis annuerit, nullum est dubium Hungariam ad summum felicitatis fastigium evectum iri. Utinam Austria quoque extra periculum esset et tam propinqua excipiendo laetis animis principi suo, quam Hungaria proxima est coronando; sed nondum video res eo loco, siquidem non aliud fere Viennae agi, quam disceptationibus et scriptis tempus teri comperio.

Nos hic Dei beneficio quiete vivimus, nec hostile quicquam audimus. ex vicinis provinciis. Silesii legatos suos ab aula expectant; Bohemi comitia reiecta, ut scripsi nuper, in sequentem annum; nec in imperio quicquam turbarum, sed in Belgio re- crudescit bellum. Plura non addam, vereor enim, ne frater occupatam inveniat IDV,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile