EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1608, 27. října. 380

quid obstiterit, quominus ilam tam prompte amplecterer, quam illa liberaliter obtulit, facile aestimare pro prudentia sua IDV? potest: non id permittit condicio mea, nec ratio muneris: et alioquin a natura beneficus, quod citra ambitionem tamen dictum sit, ab accipiendis beneficiis sum alienissimus. Fateor quidem, non minus in accipiendo. quam in dando aliquam constitui liberalitatem, ego tamen illa quidem in parte. adeo suni inurbanus, ut a nulla re magis abhorream, quam ubi aliquid est acceptandum. Cum. itaque naturae hoc potius sit vitium quam iudicii, excusabit IDV*, quod nequeam deponere, quod per annos et consuetudinem ita invaluit, ut proprium factum sit.

De pecunia, quam apud ordines IDV*? habet, nulla sit suspicio: mihi erit turàe, ne solutio diutius protrahatur, quam IDV?* expectare commodum fuerit. dum- modo mature de voluntate IDV?* admoncar.. Cum comite Salmensi, ubi primum conve- nerimus. diligenter agam. ne in re aequissima diutius IDV* luditficetur: nec minus commendata mihi erunt reliqua. IDV* quae habet. in provincia hac negotia, cum opera mea, studium et facultates. pridem IDV** dicata sint.

Haec non dubito consona esse iis. quac meo rogatu Lessenius ОУ expo- nenda in se recepit: quibus vellem addidisset, quae eodem tempore, illo ut puto. non ignaro, in ca civitate. acta sunt. Dinam ibi habuimus legationem ab ordinibus Austriae. alteram quidem ab iis. quos Viennae princeps sibi fide obstrinxit, alteram ab illis. qui in oppido IIorn. subsederunt hactenus; utraque pars res suas egit, illi his sedi- tionem obicere, hi istis. vini. et iniurias; amice utrique auditi, amice dimissi, et sum- matim omnia ut complectar, ad comitia reiecti. Nos iamen, quod rem nostram agi videremus, proximo ardente, ut. proverbiuni habet, pariete, ad incendium restinguendum duplex. inivimus consilium: legationis ad serenissimum principem instituendac alterum. alterum conscribendorum quingentorum equitum non ud vim aliis inferendam, sed cam potius a limitibus nostris propulsandam ; non enim frustra nobis cavemus, cum vicinam. Austriam. totam videmus inm armis et lustrationes quasdam ad confinia nostra institutas, noscamus etiam militum ingenia et ad praedas agendas non minus quam ad bellum gerendum. proclivem. mentem. Et legati quidem nostri, si quidem Poso- nium ibunt, quid apud principem acturi, quid ab eo impetraturi, cognoscet isthic IDV^: miles vero noster nihil tentaturus, dun aliqua rerum componendarumn spes superfuerit. Et haec quidem de rebus nostris. Sed in comitiis vestris, quid agatur, ab IDV* expecto. et utrum illic etiam aliqua rerum. Austriacarunt cura, rescire ex ipsa cupio. l'orsan non tantum ab aliis negotiis vacabit illi temporis, ad me ut scribut, sed poterit per Wodiczium, quae scitu. opus fuerit, significare, cum in cum potissimum finem Posonium eum ablegarim: per eum IDV* de valetudinis meae ratione, de itinere. non ita pridem Viennam confecto et de profectione, quam in Austriam instituo, copiosius cognoscet. Plura non addo, certus. occupationum, quae


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile