Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
374 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
laetandi causa, etiam cum rem illis ex animi sententia successisse intellexero. Quid
enim mea refert, utrum pontificius conviciis me proscindat an pscudoevangelicus,
cum utrique pari in nos odio,. proh dolor! ferantur. Scripsisti nuper ad senem
nostrum, nos omnibus esse exosos, exceptis bonis; id quomodo intellexeris ct num
peculiariter etiam haec ad me pertineant, quaeso, ut te explices. Seniores nostri
synodum celebrant Lipniczii, ad eos misi bonum senem, quia mihi nunc domus
est carcer. Vale, mi Timine. Prid. Kl. Oct. 1608.
Opis v knih. Blud. 3881 fol. 133.v. ć. 44.
1509. Jeronymu Bonacinovi oznamuje, že po jízdním poslu posílá mu listy pro króle.
— Na Rosicích 30. září 1608. (Opis vlašský knih. Blud. 3881, f. 133, č. 45.)
1510.
Stépánovi Illyeshazymu: Ze mu psal dva listy, na něž nedostal odpovědi; v prvním listu
byla zpráva o jednání arciknížete se stavy v Brně, a v druhém o nesvornosti stavů rakouských,
o čemž opět vykládá; slibuje, že po sněmu Prešpurském ho kdekoli vyhledá, a oznamuje, že
za deset dní pojede do Slezska. — Na Rosicích 30. září 1608.
(Domino Stephano Illesshazi.) Illustrissime, spectabilis et magnifice domine,
domine et amice plurimum observande. Ut IDV* in multos annos bene sit utque mihi
benevolentia ipsius diu conservetur, ex animo opto et officia mea illi offero. Cum
IDV*? nullam epistolarum mearum mentionem faciat, venio propemodum in suspicionem,
quod nondum illas acceperit. Scripsi a discessu serenissimi principis nostri bis, primo
quidem per agnatum meum, cum ad thermas Trenczinianas profisceretur, scripsi
deinde per quendam ex meis, cui Strazniczium abeunti, ut in itinere (iedingam
diverteret et arcis praefecto meas consignaret, diligenter iniunxi. Priores litterae,
quid inter principem et nos Brunae actum fuisset, continebant, posterioribus facta
mentio de Austriorum discordiis; nolim eas periisse, non tam ob argumentum ipsum,
quod, etsi magni momenti, leviter tamen fuit delibatum, sed ut essent notae dili-
gentiae ex observantia mea erga ipsam profectae; quarc illam rogatam velim, ut cum
otium illi fuerit rescribendi, utrum illi redditae sint nec ne, faciat me certiorem.
Vehementer doleo, quod non prius mihi de adventu IDV** in Moraviam constiterit.
'Sane non passus fuissem, insalutatam illam abhinc discedere; cum enim tot iam
annos conspectu ipsius careo, non infitior me nec immerito desiderio illius teneri,
et sane nisi litteris suis IIII Kal. Octobr. ad me datis reditui suo in Hungariam
diem praefiniisset, omnino nihil me retinuisset, quominus ad eam excipiendam et
amplectandam actutum excurrerem. In Austria res nihilo adhue sunt pacatiores;
vocati ordines Viennam; qui ex pontificiis adfuerunt, sat, ut audio, frequentes,
aucto numero ex Hungaris et alienigenis in provinciam receptis, reliqui per legatos
apud archiducem, Maximilianum, qui mediatorem se harum dissensionum constituit,