Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 5.—8. srpna. 357
tantum, caeterum codem tempore novo stipendio conducendos et diversa in loca ad
Austriae Superioris et Moraviae fines distribuendos, in eum haud dubie finem, ut
vel facilius excursionibus indulgere possint vel ut provinciarum unitarum vires
distractae difficilius coire queant. Vienna autem hac nocte accepi litteras, quibus
admoncor, Valones iam in procinctu esse Moraviamque petere: sed quia nihil eius-
modi aliunde ad me perfertur, non omnino fidem nuntio illi adhibeo. Intra duos vel
tres dies res omnis palam fict; ubique enim dispositos habeo tabellarios, per quos
cum primum quid animadversum exploratumque fuerit, mihi innotescet. Interea
I^? D. V^ plurimum rogatam volo, ut auxilia sua parata habeat, admoneat etiam
ca de re Ill" D'" Illeshazium. Quamvis enim hostes nostri culpam omnem in Mo-
ravos conferunt, eorumque consilio Hungarorum et Austriacorum, qui (ut isti ajunt)
nihil tale somniassent, copias in Bohemiam introductas affirmant: scopus tamen, ad
quem tendunt, non alius est, quam ut subjugatis et subactis omnibus his provinciis,
nos omnes, qui Christo nomen dedimus, funditus exscindant, exstirpent, eradicent;
adeoque id non celant, ut etiam publice spargant, vel ultionem de haereticis su-
mendam, quorum opera Ser"? Princeps noster in regem Dohemiae sit designatus,
vel nullum catholicum amplius in rerum natura futurum. Transactionem Pragensem
ab agnato meo cum epistola acceptam his diebus Ill|* D. V"* transmisi; et quia
hodie vel ad summum cras alias ex Bohemia litteras exspecto, si quid accepero,
quod referat ad II]" D. V^" perscribi, dies et noctes illam faciam certiorem. Valeat
II“ D. V'* Rossiczio Nonis Augusti 1608. IDV** devinctissimus et ad omnia ob-
sequia paratissimus Carolus Zerotinus. Opis v knih. Bludov. 3881 fol. 130 a č. 27.
1489.
Rich. Starhenbergovi píše, že poslední dobou znepokojován jest zprávami o chystaných ná-
strahách a nebezpečích; pokus Raméův, vpadnouti se zbytkem vojska císařského do Moravy,
nezdaříl se, ale vojsko stále se sbírá; vyslanci moravští dosud meškají ve Vídni u designo-
vaného krále, jejich návrat do Brna očekává se k 25. srpnu; tam zve Žerotín i Starhenberga.
Na Rosicích 8. srpna 1608.
(D"* Riccardo Baroni Starrenbergio.) Ill"* D'. Et aceusare me iure potes
negligentiae et damnare; quid enim praetexam? cum octavus hic jam sit dies, post-
quam tuae mihi sunt redditae. Sed ad benevolentiam tuam perfugium est, quae culpas
meas non obtegere solum, sed inducere solita est; faciet et nunc, si de ca nihil
imminutum, aut peccatum hoc non pr(io]ra excedat. Hes nostras quod spectat, non
caruimus per hos dies solicitudine, nec illa frustra contracta aut e nobis ipsis structa,
sed frequentibus nunciis et indiciis, qui insidias nobis parari, novis fraudibus nova
pericula intendi significabant, illata. Itamaeum designabant, qui cum reliquiis exer-
citus caesarei irruptionem in provinciam moliebatur conscio legato et factione adversa,