Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
342 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
nostrum est, sed etiam bene vivere, praestet pro clementia sua IDV** annos non
tantum longiores, sed laetiores etiam, ut firmiore valetudine et patriae conservandae
operam dare commodius et amicorum officiis et obsequiis diutius frui possit. Nemo
de iis, quae Posonii acta, certius edocere me, nemo etiam de iis, qui in confoede-
rationem veniunt, accuratius et fidelius monere potuit IDV*. Scripserunt quidem alii
et nonnulli prolixius, sed qui paucioribus verbis solidius rerum statum exposuisset,
legi.sane adhuc neminem. Ceterum ad me ab Hungariae proceribus nihil adhuc
allatum est; si quid vero litterarum perveniat, rescribam in eam sententiam, quam
bono euique probatam iri non dubito. Sciunt omnes, quibus aliqua mecum consuetudo
intercedit, me fide et constantia promissorum a Dei cultu et salute mea nihil ha-
buisse unquam religiosius vel sanctius, ita ut privatarum aliquando rerum iacturam
facere maluerim, quam discedere a verborum veritate: quo ergo magis ea tueri et
propugnare, quantum in me fuerit, conabar, quae tanta cum sollemnitate ipso autore
et conciliatore caesare pacta conventaque fuerunt; neque popularibus meis, indigenis
praesertim, et qui cum vita amorem in patriam ct antiqui moris observantiam in-
duerunt, aliam mentem esse existimo, qui cum numero superant advenas et eos, qui
ex ruinis nostris suas erigunt moles, non dubium est, potiores illos quosque fore et
consilio et suffragiis, ut id tandem obtineant, quod iuri et aequo maxime est con-
sentaneum.
Turcae num in hauc pacem conseuserint, avco cognoscere eamque ob causam
tabellarium meum ad IDV?" mitto, qui responsum referat; quod eam minime denega-
turam spero, cum inteligat communem rem asi et ad omnium nostrum salutem
negocium hoc pertinere; neque ego, si quid ab hac parte contigerit, quod ponderis
aliquid habeat, silentio praeteribo, ut ad noticiam eius tanto citius deferatur.
Braniezensis dicionis homines denuo hostilia moliuntur et facto ante triduum
impetu in fines Strazniezenses, villicos aliquot una cum iumentis abduxerunt. Cuperem
eos auctoritate IDV'* contineri in officio, ne ex privatis discordiis res ipsa publica
aliquid detrimenti patiatur. Lessenium a praefectura Gedinensi remotum esse hori;
cum huc venissem, intellexi, quodsi res IDV** requirant, ut de iis sit in posterum
cum alis conferendum, cum quo me id facere velit, ut significet oro; litterae etiam
meae, quas Kalendis huius mensis ad eam scripsi, num illi redditae sint, eadem opera,
ni fuerit molestum, indicabit. Valeat IDV^ et me ex amore et observentia erga illam
nihil remittere persuasum habeat. Strazniczii XVT. Kal. Martii 1608. IDV** virtuti
et amplitudini addictissimus.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 196 b č. 4.