EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1607, 24. října 10. listopadu. 325

qui literas meas tibi quidem soli scriptas, sed et illi communicandas, mature ad manus tuas deferret, volui hunc ablegari, quem non indiligenter rem curaturum, etsi ipse non admodum gnarus sit, mihi persuadeo. lam vestrum erit deliberare, utrum in sententia persistere an mutare consilium vel in aliud tempus reicere consultum opportunumve magis fuerit; mihi quidem si obsequi velitis, maturabitis potius quod statuistis semel, quam protrahetis, quando quidem res adhuc tali sunt loco, ut ab adversariis non. magnopere nobis timendum sit. Praeterea in celeritate nihil incom- modi, non parum autem in mora; nam quid comitia Hungarica, quid imperii, quid Belgarum. conventus nobis allaturi, nondum constat. Dum ergo omnia adhuc in tuto sunt et non periculo solum careant, sed etiam periculi suspicione satius videtur ne- gocio huic finem nunc imponere, quam procrastinando inexpectatis rem implicare difficultatibus. Verum id totum perspicaci iudicio vestro permitto; caeterum si stare in proposito vosque huc conferre decreveritis, ut non alia quam Rossiciana via Bru- nam petatis, omnibus modis rogo; nam licet tenui et incommodo hospitio excipiendi sitis, cupio tamen, ut mihi hac in parte gratificemini.

Filios tuos non ita pridem vidi prospera utentes valetudine et iam principiis linguae. Dohenmicae imbutos, etiam ab Erasmo fui exceptus (sic) ab eo tempore nihil incommodi passos esse, et heri medicus meus cum ab invisendo seniore ecclesiae rediisset, quod ct illos viderit et bene habere intellexerit, retulit. Vale lll"* D"* et Illustrissimum fratrem meo nomine amanter ct honoritice saluta. Rossicz VIII idus Novembris. Tuus ex asse.

Kone. v knih. Bludov. 3881 fol. 1215 . 58.

1445. Timinovi : od Petra z Rozmberka dovédél se, Ze Timin žádal na něm spis Casmannûv Skoly pokušení ; z toho soudí, že Timinovi jest zápasiti s pokušeními, a doporučuje mu, aby se nedal vésti moudrostí světskou, tělesnou, která pod rouškou spravedlivého a čestného od- vádí lidi od vůle Boží; dále jest se varovati prirozené snahy po výstřednostech, které svádějí lidi k tomu, že místo pravé nábožnosti raději mají zástupy andělů, tělesná trýznění a pově- rečné obřady; velmi nebezpečná je chorobná obraznost, kterou Zerotín sám mnoho trpěl; lze ji léčiti dovolenou zábavou. Na Rosicích 10. listopadu 1607.

(Mathiae Timino medico.) Praeteritis diebus senex noster venerandus, cum tui facta esset inter nos mentio, recitavit mihi verba aliquot epistolae tuae, quibus ab eo Scholas Tentationum a Casmanno nostro, non ita pridem. ut fertur, vita functo, editas petiisti. Hoc altius in animo meo subsedit quam crederes, et actutum subiit recordatio ultimarum tuarum et cum ea cogitatio, num et te forsan in palaestram hanc adduxerit Deus. Proinde cum et tibi obsecundare cuperem et, quod ex lectione libri illius multiplicam carpsissem fructum, colligerem a te quoque non inutiliter legi posse, constitueram exemplar, quod unicum habeo et id ipsum a Casmanno donatum,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile