EN | ES |

1126

1126


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

o

10

15

2

S

30

35

Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1348 Apr. 41

cunque et cuiuscunque tenoris existant, quas et que, in quantum presentibus vel effectui presencium forent contraria aut contrarie ac si forent nominatim et de verbo ad verbum scripta et scripte, inserta presentibus vel inserte, et de quibus oporteret presentibus fieri mencio specialis, revocamus, cassamus, irritamus, anul- lamus et de dicta Romane regie plenitudine potestatis volumus et decernimus fir- mitatis fore nullius penitus vel momenti. Nulli ergo omnino liceat hanc nostre laudacionis, ratificacionis, approbacionis, confirmacionis, donacionis, reparacionis, supplementi, interpretationis, declaracionis, revoeacionis, cassacionis, irritacionis et anullacionis paginam infringere vel ei ausu temerario in aliquo contraire. Con- trarium vero facientes, si qui fuerint, quod absit, ultra indignacionem nostre celsi- tudinis Romane, quam ob hoc se noverint gráviter^ incursuros, mille marchas auri puri nostro et Romani regni fisco componant, ipsarum videlicet medietatem nostre et successorum nostrorum, Romanorum .. regum et.. imperatorum, eurie seu camere et reliquam passis iniuriam irremissibiliter applicandum. In? quorum omnium testimonium et ad certitudinem pleniorem presentes fieri iussimus et nostre maie- statis sigilli appensione muniri. Huius rei testes sunt Gerlacus .. archiepiscopus Maguntinus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, Rodulphus senior .. dux Saxonie, sacri imperii marescaleus, Rodulphus iunior Saxonie et Fridericus de Deck .. duces, Johannes purgravius Nurnbergensis, Ulricus lantgravius de Lyngkem- berch', Fridericus de Orlemund, Ulricus de Helfenstain et Rodulphus de Werthem? .. comites, Petrus de Hewy?, Crafto* de Holoch, Gotfridus de Pruneck, Eberhardus de Walkseś, Fridericus de Walkse?, Eglolf? de Friberg et Purchardus de Elrbatch, Romani regni prefati .. principes et .. barones.

Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo, in- diccione prima, VII? Idus Aprilis, regnorum nostrorum anno secundo.

50.

Karolus Romanorum et Bohemiae rex de Romana regia potestate regno Bohemiae litteras Friderici I Romanorum imperatoris, de concessione circuli gestandi, ducibus Bohemiae facta, Ratisbonae 1158 Jan. 18 datas (v. huius operis tom. I nr. 2), confirmat. Pragae 1348 Apr. 7.

Originale (nr. 280) perg. cum sigillo maiestatis (v. supra nr. 49) illaeso, filis sericis rubri viridisque coloris pendenti (A). In dorso haec nota manu coaeva, quae litteras Karoli regis infra sub nr. 53 positas, mundavit, scripta: Quod liceat ducibus Boemie gestare circulum ad instar regum in certis festivitatibus et quod sit eisdem ab Olomueensi seu Pragensi episcopis vel eorum altero

a) eadem manu in loco raso scriptum A. b) Ab hinc usque ad finem alio atramento, sed eadem manu scriptum A.

1) recte Leuchtenberg. 2) recte Wertheim. 3) recte Hewen. 4) Kraft de Hohenlohe- Weikersheim. 5) recte Wallsee. 6) recte Eglof. 7) recte Ellerbach.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile