Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
272 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 226—227.
tores nostri infrascripta castra, predia, possessiones, redditus et proventus ab ex-
cellentissimis principibus, dominis nostri$ quondam Boemie regibus clare memorie,
in pheudum et iusto theutunicalis pheudi tytulo rite possederimus, sicut eadem
possessio multis terrigenis, de quorum fide et legalitate presumitur, fuit hactenus
et est publice manifesta, nos tamen bona fide et de sincere mentis nostre simpli-
citate litteras regales super ostensione pheudorum et aliorum nostrorum iurium re-
cipere negleximus predictorum. Dominus noster igitur, rex predictus, consideratis
serviciis, que nos una cum nostris progenitoribus celsitudini sue exhibuimus hactenus
et exhibere poterimus habundancius in futurum, ut de pheudis et iuribus nostris
certa possit habere noticia, animo deliberato et sano precedente consilio, castra
Birsenstein et Egerberg, medietatem oppidi et mediatem thelonei in Bresnicz, villam
dictam Wartha et silvam ibidem, et in oppido Kadanensi decem marcas reddituum
super hereditario iudicio et quadraginta marcas reddituum census annui super ordi-
nario censu ibidem in Kadano et malleos minerarum feriri, item villas Brunnens-
dorf et Niclasdorf cum omnibus aliis villis ad predicta castra spectantibus nec non
censibus, redditibus, proventibus, iudiciis, vasallis, vasallagiis, omagiis, omagialibus,
servitoribus, serviciis, silvis, rubetis, virgultis, nemoribus, pascuis, pratis, agris cultis
et incultis, molendinis, allodiis, prediis, possessionibus, araturis, aquis aquarumve
decursibus, venacionibus, piscacionibus, piscaturis, aucupacionibus et omnibus sim-
pliciter ipsorum pertinenciis, quibuscumque specialibus nominibus valeant appellari,
in pheudum nobile et iusto theutunici pheudi tytulo, sicut eadem progenitores nostri
et nos hactenus tenuisse dinoscimur, nobis, heredibus et successoribus nostris im-
perpetuum dedit, contulit et donavit, decernens et regio statuens edicto,! quod nos,
heredes et successores nostri imperpetuum supradicta pheuda et omnes eorum perti-
nencias ab ipso domino nostro rege, heredibus et successoribus suis, regibus Boemie,
et a corona regni Boemie prefati debeamus tenere et eadem, quociens oportunum
fuerit, iuxta morem suscipere eisque omagii, obediencie, subieccionis et fidelitatis
prestare et facere more solito corporalia iuramenta. Nos itaque eiusdem domini
nostri regis disposicione et decreto in hiis et aliis quibuslibet obedire humiliter
cupientes, pro nobis, heredibus et successoribus nostris, promittimus bona et sincera
nostra fide, quod, dum et quociens supradieta pheuda et ipsorum pertinencie vaca-
verint et quociens oportunum fuerit, ipsa a sepedicto domino nostro rege, heredibus
et successoribus suis, regibus Boemie, et a corona regni prefati, adhibitis debitis
solempnitatibus, velimus et debeamus iuxta morem suscipere eisque prestare et fa-
cere omagii, obediencie, subieecionis ac fidelitatis debite iuramenta. In cuius rei
testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa.
Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, in
octava sancti Wenczeslay.
1) Quod edictum non habemus.
10
20
25
30