Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
270 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 225—226.
decanus nec per se nec per alium comparere curavit, predicto Conrado legitime
comparente ac contumaciam eiusdem :- decani multipliciter accusante, petens pro-
cedi in causa ipsa secundum termini exigenciam, ipsius -- decani absencia, quam
dicebat divina presencia repleri, non obstante eciam simpliciter et de plano, prout
hodie introductum est secundum legitimas sanctiones, nos vero receptis predicti
Conradi probacionibus, litteris et instrumentis ad fundandum sue intencionis pro-
positum, precipue litteram regis Romanorum, que omnino videbatur pro se suoque
iure concludere et prefati - - decani ius, quod pretendebat, finaliter reprobare, sic
duximus procedendum, quod, visis et auditis hine inde per dictum Conradum pro-
positis et productis ac eis eum diligencia examinatis et plenius intellectis, commu-
nieato consilio iuris disertorum ac prehabita cum nobismet ipsis deliberacione di-
ligenti servatoque iuris ordine, prout in causis beneficialibus observari est con-
suetum, solum deum habentes pre oculis ac eius nomine invocato, pronunciavimus
et declaravimus per nostram diffinitivam sentenciam, Conradum de Slusungen pre-
dictum fuisse et esse ad prefatum beneficium legitime presentatum et propter hoc
preferendum in beneficio memorato, prefato ..decano perpetuum silencium de dicto
beneficio imponentes, condempnantes eudem in perceptis seu, que tempore mote
litis percipi potuerunt, et in expensis in lite factis, prout dictaverat ordo racio-
nis. Quapropter discrecioni vestre sub pena suspensionis ab ingressu ecclesie,
quam in hiis scriptis in vos ferimus, trium tamen dierum monicione premissa, aucto-
ritate qua fungimur in hac parte, si mandatis nostris non parueritis, precipiendo
mandamus, quatinus infra sex dies, cum primum prefatus Conradus aut suus procu-
rator se vestre conspectui poterit presentare, ipsum investietis et inducatis nostra
auctoritate in possenionem dicti beneficii corporalem, quem et nos investimus ac in-
ducimus per presentes, volentes eciam eundem, si propter potenciam adversariorum
predictam corporalem possenionem nancisci non posset, iuris fictione iura predicti
altaris in effectu presencialiter possidere, facientes eidem responderi ab omnibus,
quorum interest, de ommibus et singulis redditibus, obvencionibus et iuribus uni-
versis altaris prelibati, inhibentes nichilominus omnibus, quorum interest, quod ipsi
redditus perceptos a tempore mote litis, apud quemcumque depositarium seu seque-
strum depositos, minime distrahantur, sed bona fide ad utilitatem et usum sepe-
dicti Conradi de Slusungen conserventur et sub pena excommunicacionis, donec a
nobis aliud receperitis in mandatis. Reddite litteram vestro sigillo sigillatam.
Actum et datum Brelyn anno Domini M CCCL secundo, feria quarta proxima
post diem Divisionis apostolorum.
225.
Wilhelmus de Hohen Rechberg, omnes litteras, quas paier suus a Karolo
Romanorum et Bohemiae rege super steura in Ulm civitate habuerat, nullius mo-
menti esse, declarat. Pragae 1352 Oct. 1.
5
15
20
35