EN | ES |

1126

1126


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

262 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 217—218.

prefato complete et integre tenebitur et debebit; quod si dominus rex ipse non faceret, extunc assignabit et assignare debebit eidem domino Berce triginta sexa- genas grossorum certorum censuum seu reddituum, in loco certo per ipsum domi- num Bercam et suos heredes tenendas, habendas et tamdiu quiete et pacifice perci- piendas, donec eis de predictis trecentis sexagenis absque detraccione seu defalca- cione tune perceptorum reddituum in dicta principali summa integre satisfiat. Item dicimus et pronuneciamus, quod molendinum, dicto oppido vicinius, ipsius domini nostri regis deinceps sit et esse debeat, alia vero dua molendina, piscine et totus fluvius sint et esse debeant ipsius domini Hynconis Berce prefati. Item limites et mete ipsius domini nostri regis in loco predicto se ultra non debent extendere, nisi ab oppido Msen usque ad fluvium, ab alia vero parte montes, valles et silve ad castrum Huskam spectabunt et spectare debebunt. Item de lignis et rubetis, vicinioribus oppido Frienstetil, domino Hynconi predicto debent sex regalis mensure lanei mensurari, que ad ipsum et dictum oppidum Frienstetil perpetue pertinebunt. In quorum testimonium et evidenciam pleniorem sigilla nostra presentibus duxi- mus apponenda.

Actum.et datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, in octava, Epyphanie Domini.

218.

Karolus Romanorum et Bohemiae rex, se Bočkoni de Kunstat Poděbrady ca- strum in feudum contulisse, attestatur. Pragae 1852 Jan 28.

Originale (nr. 309) perg. cum sigillo maiestatis (Posse, Siegel II t. 1 nr. 5), fracto, filis sericis rubri, viridis flavique coloris pendenti, nec non cum tribus sigillis, circumscriptiones ferentibus tales: 1) illegibilem. 2) + SxbINCONISxDGxNAChODA 3) + Se ALBERTI- DG-SCRONBVRC, loris membr. pendentibus (A).

Litteras Karoli regis, KTivoklát 1352 Jan. 4 datas, quibus Bockoni de Kunstat supra dicto Podébrady castrum in feudum confert, ex originali manco, in archivo Musaei Nationalis Pragensis sine sigillo asservato, proponimus in hunc modum:

Karolus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex notum facimus universis, quod, quia pridem' clare memorie illustris Johannes quondam Boemie rex ... ribus constituti, animo deliberato et pro bono et utili statu regni nostri Boemie castrum Podebrad cum bonis et pertinenciis suis in causa utilis euiusdam et fructuose permutaeionis ... id ipsum antedictus Heinrieus nobilis pheudi tytulo annis quampluribus possedit et tenuit pacifice et quiete. Nos considerantes ex dona- cione tali condicionem regni nostri predicti ... tum fastigiis, quanto pluribus vasallis et subditis roboratur, ad prefati Heinriei devotam peticionis instanciam, qui nobis super eo, dum viveret, de Sinceri cordis affectu cordialiter ... num et procerum regni nostri Boemie accedente consilio, non dolo circumventi, sed ex certa sciencia, consideratis multiplieibus meritis probitatis et obsequiorum diligenti freque ... et fidelis noster dilectus maiestati nostre attenta pridem sedulitate servivit et Se poterit ac debebit, aucto fidei et virtutis studio, in futurum tanto gratiorem redolere, quanto se

m

0

20

25

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile