1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 260 —
248. Privilegiorum et libertatum episcopatus Vra-
tislaviensis per Joannem regem confirmatio.
1345, 13. Augusti.
In nomine Domini amen. Nos Johannes d. gr. rex B., comes
L., dux Sleziae ac dominus Wratislauiensis, universis et sin-
gulis praesentes literas inspecturis volumus esse notum, quod
animadvertentes perpensius, quod licet omnium piorum operum
Altissimus sit retributor, ea tamen, quae ad divini cultus fiunt
augmentum in remuneratione apud ipsum sunt praecipua et
priora, ob reverenciam Dei et ss. Johannis B. et Johannis Ev.
Wratislauiensis ecclesiae patronorum, quos speciali devotione
sincerius veneramur, omnia et singula privilegia, gratias, liber-
tates ac indulgentias per quoscunque duces Sleziae et dominos
Wratislauienses, comites et barones, praedecessores nostros
ibidem, et per nostram regiam majestatem domino episcopo,
capitulo et clero Wratislauiensis ecclesiae concessas et datas
seu concessa et data, ratas et gratas seu rata et grata ha-
bentes, eas et ea, cujuscunque continentiae et tenoris existunt,
recognoscimus, innovamus, approbamus et nichilominus ex
nostra certa scelentia praesentibus confirmamus, imo etiam
exnunc de novo de benignitate regia praefatis dom. episcopo
et capitulo, clero et singularibus personis ecclesiae Wratisla-
uiensis, dignitatibus, personatibusque ejusdem, in omnibus
bonis eorum, villis et allodiis cum suis pertinentiis, et spe-
cialiter et nominatim in villis episcopi (nomina villarum), meram
plenam et omnimodam in hiis scriptis liberaliter divinae remu-
nerationis ob respectum donamus, largimur et concedimus liber-
tatem, nichil omnino nobis nostrisque heredibus et successoribus
juris, jurisdictionis, census aut servitutis deinceps reservantes.
Praeterea de pietate regia gratiose favemus et conce-
dimus dom. episcopo, capitulo et singularibus personis Wrat.
ecclesiae praedictis et successoribus, qui pro tempore fuerint
eorundem, quod sua allodia in terris nostris sita, pro parte
vel in toto, in villas theutunicali jure locare et exponere, et
e converso villas in allodia redigere aut reducere possint et
valeant, prout ipsis vel eorum alicui expedire videbitur pro
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile