Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 294 —
chionem, heredesque ipsorum, praestabimus auxilium, consilium
vel favorem, imo sincerae dilectionis affectu desiderantes dicti |
d. Joannis regis, heredum et succesorum suorum, regum
Boemiae, rempublicam salubriter prosperari, sibi tanquam
patrono principali in ducatu Wratislaviensi, sicut memoratus
dnx Henricus sextus et ultimus patronus fuisse dignoscitur
ab antiquo, cui inmediate successit d. rex praefatus, muniti-
ones nostras, ecclesiae et terrae Nysensis, quarum plenum
dominium et liberum nos habemus, contra quoscunque reges
et duces, extra tamen nostram Wrat. dioecesin, consistentes,
dietum d. regem forsitan invadentes, aperiemus et faciemus
pro defensione patriae, absque tamen nostro et ecclesiae
Wrat. ac subditorum nostrorum dampno vel praejudieio, aperiri.
Nobis vero et capitulo recipientibus nomine ecclesiae
nostrae promisit vice regia et suo nomine d. marchio |
supradietus, quod ipsi nos, ecclesiam nostram et terras ipsius,
ab omnibus regum, principum, potentum et tyrannorum,
maxime Boemiae et Moraviae et quorumlibet aliorum invasi-
onibus, impugnationibus et injuriis pro viribus protegent et
etiam defensabunt.
Per praemissa tamen privilegiis, donationibus et libertatibus
datis et concessis per quondam principes Sleziae eidem nostrae
ecclesiae, non intendimus aliquod praejudieium generare.
In quorum . .
Actum et datum in domo habitationis Cruciferorum
Ordinis S. Joannis Hierosolimitani prope Wratislaviam m
octava b. Joannis B. a. D. 1342. |
(А. К. — Arch. S. Wenc, — Chyt. VIL. 4?4, — Grün-
hagen I. 6. — Emler IV. 1149.)
915. Privilegiorum eeclesiae Vratislaviensis per
"arolum marchionem confirmatio.
1342, 1 9 Julu e
In nomine Domini amen. Nos Karolus, domini regis D.
primogenitus, marchio Moraviae, considerantes sinceritatis
affectum, quo reverendus in Christo pater, Przedzlaus, Wrati-