EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

159

Quo termino veniente et partibus praedictis nobis pro tribunali sedentibus personaliter coram nobis conparentibus, quaestio suborta erat inter ipsas partes, quo iure, utpote polonicali aut feodali, dicta quaestio tractari agitari deberet et finiri, asserentibus praedictis ducibus, quod cum ipsi Poloni essent et iuxta continentiam litterarum mostrarum ipsis du- cibus ius polonieale in suis dumtaxat terris habendum et exercendum dedissemus, eos in dictis quaestionibus in iure polonicali, et non feodali, conservare et secundum polonicale ius eos audire, decidere et diffinire deberemus; duce vero Nieolao e contrario. asserente et allegante, quod cum dicti duces essent vasalli et feodatarii nostri, idemque dux Nicolaus esset vasallus et feudatarius noster, ipsi quoque duces super ducatu R. et super eaeteris terris, ut praedicitur, qui inquam ducatus quaeque terrae essent feoda nostra, tanquam veri do- mini feodi et patroni, ergo inter partes praedictas super rebus feodalibus non polonicali, sed feodali iure esse procedendum, (et) quia ducatus R. et caeterae terrae in quaestionem, ut praedieitur, deductae non infra limites terrarum dictorum ducum, sed sub nostrae maiestatis dicione tanquam speciale dominium et honorabile feodum, illustri personae dumtaxat de- bitum, distincta permanerent, ipse quoque dux Nicolaus esset cum omnibus terris suis de foro nostro feodali, et cum ipsi duces sint actores contra eum, eius forum utpote feodale, et non ipse dux Nicolaus ducum praedictorum, utpote polonicale, sequi deberent et tenerentur.

Nos siquidem, quo iure praedictorum merito in causa praedicta procederemus, multis tractatibus praehabitis, inter ipsas partes invenire non valentes, tandem cum principibus, magnatibus et baronibus caeterisque nobilibus locum, in quo pro tribunali sedebamus, mutantes, nos locum recepimus in sequestrum et a singulis pro utraque partium praedictarum induetis quaesivimus, quid cuilibet eorum videretur in dieta quaestione iuxta ea, quae praedicta sunt, potius polonicali quam feodali iure foret procedendum ? Et licet multitudo magna venerabilium, illustrium, ingenuorum et nobilium personarum petitiones et allegationes ducis Nicolai praedictas tanquam


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile