EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

147

vero liberos masculos habuerit, qui eum supervixerint, tunc civitas, castra et territorium praedieta in XIX millibus mare. duci et eislem heredibus sub modo pristini pignoris remanebunt; insuper castra Czinonis et Rhonaw, quae aere alieno dux obligaverat, disbrigare et solvere tenebitur.

Actum Vratislaviae 1887, in octava Inn centum. u

(Köhler Oberlausitz I, Eml. IV) 365.)

134. Henricus, dux Slesiae, dominus de Furstemberg et in Jawr, civitatem Gorlicensem confert Joanni regi pro civitate et territorio Glogoviensi.

1337, 4. Januar.

List knieZete Henrycha z Fürstemberku, Ze jest mu Jan kräl dal Hlohov a že to po jeho smrti zase spadnüti na krále českého.

1327. (A. K.) Nos Henricus, D. gr. dux Sleziae et dominus de F'ursten-

berg et in Jawor, ad universoram notitiam tenore praesentium.

volumus pervenire, quod, cum magnificus princeps, d. Johannes, B. rex ac L. comes, sororius noster carissimus, civitatem suam Glogoviam cum districtibus et territoriis suis et universis perti- nentiis earundem nobis dederit ad tempora nostrae vitae, nos viceversa in specialis indicium amicitiae, civitatem Gorlecensem cum districtu et territorio suis, dominio, jurisdictione, jure, honore, fortalitiis, theoloneis, castris, oppidis, villis, vasallis et earum incolis, Judaeis, silvis, nemoribus, jure patronatus ecclesiarum et universis suis pertinentiis, damus sibi et heredibus suis et libere, sponte et bona voluntate, nostro et héredum nostrorum habendorum seu aliorum propinquorum nostrorum quorumcunque nomine, condescendimus et cedimus de eisdem, renunciantes pro nobis et heredibus habendis seu propinquis nostris quibuscunque, omni juris actioni tam canonici quam civilis, si quae nobis vel heredibus nostris habendis seu propinquis, ut praemittitur, competunt vel competere possent quolibet modo in futurum. Et si quas literas vel privilegia a rege Romanorum vel impe- ratore, principibus, civibus vel aliis quibuscunque habemus forsitan, per quas vel quae secuturo tempore ipsi domino regi heredibus ac successoribus suis, B. regibus, per nos ac heredes

nostros habendos seu propinquos actio vel quaestio de civitate, 10%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile