Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 14 —
aliis ac singulis suprascriptis pleno jure gaudeant et fruantur,
ac adjicientes expresse, ut praelibato Rudolfo, aut fratrum
suorum altero, sine legitimis heredibus decedenti, gradatim
succedat cum suis masculis heredibus legitimis frater senior
tunc superstes, ipsosque Rudolfum et Fridericum, suo et
Leupoldi fratris sui absentis nomine, Albertum, Henricum et
Ottonem fratres, filios Nostros carissimos, supradicti Rudolfi
libere et expresse ad hoc interveniente consensu, in praefa-
torum regni Bohemiae et eorum omnium, quae superius sunt
expressa, possessionem misimus et tenore praesentium mittimus
corporalem.
Qui etiam Rudolfus constituit, se, sui et praemissorum
suorum fratrum nomine, suprascripta omnia et singula possi-
dere de plenitudine Nostrae potestatis regiae, cuius immen-
Sitas et mensura et quae etiam perficit imperfectum, defectus
quosque in praemissis habitos, si qui sunt, de certa scientia
tollentes omnino ae supplentes universa ef singula, si qua de
jure sunt vel esse videntur in praemissis articulis imperfecta.
Nulli ergo hominum omnino liceat hane Nostrae con-
cessionis, collationis, donationis, traditionis, investiturae, ordi-
nationis, additionis, in possesionem corporalem missionis et
suppletionis paginam infringere, aut, ei in aliquo ausu te-
merario contraire. Quod qui facere praesumps erit, gravem Nostrae
(Majestatis) offensam se noverit incursurum.
Im quorum omnium et quorumlibet praemissorum testi- -
monium evidens atque robur perpetuo duraturum praesens
scriptum exinde conscribi et Majestatis Nostrae appensione
sigilli jussimus communiri.
Datum apud Znoymam, XV. kal. Februarii, Ind. V., 1307.
(E Cod. caes. archivi Vindob., complectente formulas regis
Alberti I. — Palacký Formelbücher L, 124. — Emler II., 2123.
— Instrumentum hujus tenoris non inveniebatur nec in regio
archivo Carlsteinensi nec in loco alio.)
4. Hynconis de Przibislavs Henrico regi homagium.
1807, à. Oct.
Post mortem Rudolfi regis (1307, 4. Julii) in regem Boemiae, post-