Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
deputaret et Joannes rex post mortem ejusdem Henrici ducatum Wratisla-
viensem et ejus civitates atque provinciam pro se, regno et corona
Boemiae imperpetuum obtineret.
Quos tractatus rex Joannes gratanter acceptans sibi civitatem et
districtum Glacensem cum omnibus pertinentiis assignavit, et viceversa
Henricus regem Joannem per fidelitatum homagium tam nobilium quam
eivium, civitatum et districtuum praedictorum securum reddit in praemissis.
Et sic rex Joannes hoc, quod quondam temporibus Rudolphi Rom.
regis per Wenceslaum (II) olim Boemiae regem, super devolutione ducatus
Wratislaviensis in tractatibus conceptum extiterat, et postea mortuo
Henrico, protunc duce Wratislaviensi, sine liberis per Henrieum cogn.
Ventrosum, patruum suum, patrem praedictorum Doleslai, Henrici et
Wladislai, qui se de dicto ducatu Wratislaviensi de facto intromiserat
ipsumque ad heredes suos praedictos, licet praeter debitum et jus, dedu-
xerat, protunc ad effectum perduxit. (Pull, Chron.)
In nomine Domini Amen. Fidelitatis nostrae dexteram
merito hiis liberalius impertimur, in quibus fidei caritatisque
sinceritas peramplius reperitur. Ex eo nos Johannes, D. gr.
B. et P. rex comesque L., ad memoriam sincerae fidei puritate
revocata, quam nobis illustris princeps dom. Henricus dux
Slesiae et dominus Wratislaviensis, prae caeteris amicis suis
exhibuit propter favorem et fiduciam, quam ad nos toto corde
suo gessit et adhuc gerit, adeo quod totam terram suam
Wratislaviensem eo iure, sicut ipse eam habuit et possedit,
ad manus nostras, virium compos suarum, voluntarie resignavit
ob commune terrae Suae commodum et honorem, discretis et
constantis fidei viris nobis quam plurimum dilectis, feodalibus,
consulibus, iuratis, scabinis Wratizlaviensibus atque aliarum
civitatum eiusdemque terrae totius incolis uniuersis, bona fide
omnique sine dolo, per praesentes damus, promittimus publice
et spondemus, quod idem ingenuus princeps, amicus noster
dilectus, dominus Henricus, dux Slesiae et dominus Wratislaviae,
cui ex debito eandem tenemus fidem quam nobis, debet esse
totius vitae suae temporibus et permanere civitatis Wratizlaviae,
aliarum civitatum, castrorum, oppidorum, villarum, vasalloram
atque totius terrae W ratizlaviensis verus cum plena possessione
dominus, et non alter, videlicet cum titulo, auctoritate,
dignitate, utilitatibus, proventibus, perceptionibus, exactio-
nibus, pertinentiis, feodo, iudiciis, iure patronatus suorum
\