1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 65 —
Hoe expresso, quod si praedietum Ladislaum, filium
nostrum, ante vel post obitum nostrum habendo liberum vel
liberos masculos, decedere forte coutingeret, idem filius sive
fili in regno Hungariae supradicto succedere debeant, et
ipsum regnum ad eos, et non ad alios, iure hereditario perti-
nebit. Si vero saepedictum filium nostrum habendo filiam vel
filias mori contingeret, ex tunc ipsa vel ipsae iuxta consuetudinem
ipsius Hungariae observatam succedere et hereditare debent.
S1 vero praedictum filium nostrum sine filiis vel filiabus
de hae luce migrare contingeret, tunc supradicta Anna, nurus
nostra, utrumque dotalieium praefatum usque ad mortem suam
pacifice possidebit. Ea vero defuncta, praedicta X millia mar-
carum per praedictum d. regem Boemiae eidem Annae, filiae
suae, nomine dotálitii assignata ad eundem et heredes suos
libere revertantur; ipseque d. B. rex ac heredes sui praedicta
bona praeseripta, quae pro dictis X millibus marcarum -—
fuerit ex integro satisfactum (sic !).
Quumque per nos, heredes ac successores nostros, reges
Hungariae, d. regi B. vel heredibus suis memoratis saepedicta
X millia marearum in praedicta ciuitate nostra Trenchiniensi
numerata fuerint et soluta et abinde usque ad metas Moraviae
ex parte nostra vel successorum nostrorum praedictorum secure
conductà, tune praedicta bona debent esse libera et soluta;
nosque pro nostris terrigenis promittimus, quod nullum in
ipsius pecuniae deduetione impedimentum praestabunt.
Hoc etiam specialiter est adiunctum, quod si per mortem
alterutrius, videlicet Ladislai e& Annae praedictorum, vel propter
difficultatem praefatae dispensationis praefatum matrimonium
non posset legitime consummari, tunc nec nos nee supradictus
rex B. ad solvendum dotalitium erimus obligati; nihilominus
tamen unio dilectionis et amicitiae, et omnia alia, quae praedicta
sunt, debent per nos et saepedictum regem Boemiae inviola-
biliter observari.
Insuper si regem B. supradictum claudere contingeret
diem extremum, tunc nos regnum Boemiae nee non ipsius
regni heredes supradictos cum omnibus terris et iuribus suis
in nostram protectionem recipiemus et ipsum ac omnes defen-
Codex jur. boh. II. 1. 5
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile