1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 49 —
pervenerit et tralita fuerit copula maritali, post hoc imme-
diate elapso uno anno incolae praedicti universi et singuli
praedictam bernam per unum fertonem, vid. XVI grossos
den. dare de laneo quolibet tenebuntur.
Promittimus praeterea, nulli alienigenae aliquam muniti-
onem regalem vel castrum aliquod suppae nomine vel alio
quocunque modo committere vel locare aut eum burgravium
facere in eisdem, nisi tantum Boemis.
Caeterum quia bene decet ut unusquisque in suo jure
servetur, promittimus praefatos incolas nostros in omnibus
ipsorum juribus firmiter tenere et etiam conservare, nec eos
contra jus aliqualiter perturbare.
Hoc autem omnia et singula Nos promittimus servaturos.
Dat. Pragae a. D. 1323, XIII Kal. Septembris.
(A. K. — Emler III, 893.)
45. Promissio Joannis regis de berna per Moraviam
non recipienda.
1323, 28. Augusti.
Nos Joannes etc., recognoscimus ete., nos de marchionatu
nostro Moraviae et ab ejus incolis recepisse omnes bernas,
quas nobis juxta consuetudinem hactenus observatam pro coro-.
natione nostra et maritagio seu copula maritali nostrarum
filiarum, quae natae sunt usquemodo, debebant et tenebantur
vel deberent aut tenerentur dare. Profitentes etiam, nos jus
ad aliquam bernam recipiendam propterea ulterius non habere,
ac promittentes, quod a dictis incolis et de marchionatu
praedicto occasione hujusmodi vel alia quaeumque causa
nunquam inantea aliquam recipiemus bernam, nec petemus,
nisi tantum, si nobis aliquae filiae post datam praesentium,
disponente divina gratia, nascerentur, et tunc pro illis, vide-
licet pro qualibet earum, dum ad annos nubiles pervenerit
et tradita fuerit copulae maritali, post hoc immediate elapso
uno anno incolae praedicti universi et singuli praedictam
bernam per unum fertonem, vid. sedecim grossos denarios,
dare de laneo quolibet tenebuntur.
4
Codex jur. boh. IL. 1.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile