EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

485

scientia eadem imperiali auctoritate redigimus et firmamus, apud regnum, reges et coronam B. inseparabiliter jure here- ditario perpetuis temporibus permansura,

Dicta vero castra Luterburg et Rosenstein nec non oppida Allen et Heubach, cum villis, bonis, possessionibus, districtibus et pertinentiis supradictis, quae memoratus frater noster, marchio Moraviae, virtute administrationis et potestatis sibi per nos traditae, sicut praemittitur, in permutationem hujusmodi transire constituit, renuntiatione et cessione ipsius tanquam administratoris regni nostri B. admissis, favorabiliter s. Romano Imperio ejusque camerae incorporamus, invisce- ramus, annectimus et unimus atque in jus, proprietatem, feudum et dominium ipsius Imperii ex certa nostra scientia imperiali reddimus, in eisdem Imperii potestate, jure et dominio ac proprietate perpetuo permansura.

Promisimus equidem et sincere promittimus per prae- sentes nos qui supra Rom. Imperator pro nobis et successo- ribus nostris regibus et imperatoribus Rom., dietus vero frater ilustris Joannes, marehio Moraviae, velut administrator, pro- curator et negotiorum a nobis ut a rege B. ad hoc, sicut patet, constitutus, pro nobis heredibus et successoribus nostris, regibus B. praedictum permutationis contractum in toto vel in parte sui qualibet semper attendere et perpetuis tempo- ribus inviolabiliter observare ac nullo unquam tempore contra eum nullo modo directe vel indirecte, jure vel facto, per nos vel personas interpositas, quocunque colore quaesito, facere vel venire aut etiam quippiam in eius jucturam, rescissionem seu praejudicium quomodolibet attentare.

henuntiantes . ..

Praeterea nos ...

(Signumserenissimi principis dominiCaroliIV. R. I. invictissimi et gloriosissimi)

Testes hujus rei . .

Datum Normberg a. D. 1360, Indictioni XIIL, secundo Nonas Decembris, regnorum nostrorum anno 15, Imperii 6.

(A. K. Balbin VIII. 250. Lunig I. n. CCXXVII, Brandi IX. 208.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile