Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 477 —
marchionibus M., ex certa scientia omnia canonici et civilis
juris auxilio et omnibus constitutionibus papalium, imperi-
aliumgue voluminum, terrarum consuetudinibus, omnigue bene-
ficio et observantiae, guibus nos contra haec tueri possemus,
quibusve vel per guae ipsi duci Austriae, fratribus, heredibus
et successoribus suis in praescriptis ducatibus, principatibus,
terris atque dominiis, ullum posset umquam impedimentum,
dampnum aut periculum imminere.
Testes hujus rei...
Ut autem praemissa omnia stabilitate solida et perhenui
memoria jugiter perseverent, praesentes litteras scribi et
sigillorum nostrorum fecimus appensione muniri.
Datum in castris apud Ezzlingen a. D. 1360, Indictione
tertia decima, nonis Septembris, regnorum nostrorum anno
quinto decimo, Imperii vero sexto.
(Orig. c. v. arch. Vind. — Brandl IX, 187.)
474. Rudolphus Austriae dux renuntiat omnibus
juribus sibi in terris Boemiae competentibus.
1360, 5. Septembris.
Nos Rudolphus D. gr. dux Austriae, Styriae etc. notum
facimus tenore praesentium universis, quod nos cum serenis-
simo principe et domino, d. Carolo R. IL s. a. et B. rege,
domino et socero nostro gratioso, et cum illustri principe,
domino Joanne, marchione Moraviae, avunculo nostro charis-
simo, super omnibus displicentiis et dissensionum materiis,
quae inter nos sunt usque in praesentem diem alterutrum
ventilatae, ex speciali dicti domini nostri d. Imperatoris
clementia ita sumus invicem reconciliati amicabiliter et uniti,
quod idem dominus noster Imperator gratiosus dominus noster
esse dignatur et dictus d. marchio, avunculus noster, bonus
noster perpetuo debet esse amicus. '
Quam ob rem animo deliberato, sano amicorum et fide-
lium nostrum accedente consilio et ex certa scientia renun-
tiamus pro nobis et illustribus Friderico, Alberto et Leopoldo,
fratribus nostris, necnon heredibus et successoribus nostris