Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 474 —
regno confinant, Austria, Styria, Karinthia, Carniola, Marchia
Slavonica et Portus Naonis cum eorum pertinentiis hostiliter
inuadi contingeret: tunc alii statim, sicut ammoniti seu requi-
siti fuerimus, absque dilatione seu prorogatione quibuslibet,
ilis corpore, rebus, consilio, auxilio, favore et dilectione fra-
terna cum omni nostra potentia subvenire volumus et debemus,
sub nostris propriis dampnis et periculis, quamdiu vixerimus,
adversus unumquemque hominem et personam, cuiuscumque
dignitatis, honoris et status existat, etiam si regia fulgeat
dignitate, nullo excepto, sieut superius est expressum.
Ad talem nichilominus subventionem nos praedieti Impe-
rator tamquam B. 1ex et marchio M. illustri Rudolfo Austriae,
Styriae et Karinthiae duci et suis fratribus non tenebimur
in terris eorum, quas in Alsatia et Svevia tenere noscuntur,
neque ipsi viceversa ad haec auxilia in terris Luczemburgensi,
Limburgensi et Brabantiae ducatuum et eorum pertinentiis
obligari debebunt quovismodo.
Ea conditione, quae civitates, castra et munitiones
in terris eius vel eorum, qui suffragia postulaverint, expu-
enatae et obtentae fuerint, absque omni impedimento sint illius
vel illorum, in quorum terris et dominiis, ut praemittitur, fuerint
acquisiti, res vero mobiles et captivi sint et esse debeant eius
vel eorum, qui talia obtinuerit seu obtinuerint suis soliicitudine
et labore.
Et in euius adiutorio nos fuerimus, ille nobis expensas
erogare tenebitur, puta panem, vinum et cervisiam iuxta
terrarum consuetudinem, toto tempore, quo nos in eius conti-
cerit adiutorio permanere.
Volumus etiam sub fide iuramento praefatis, quod omnes
aliae colligationes, quas pridem invicem fecimus, praesenti
colligationi nullum debeant praejudicium generare.
Quam quidem ligam praesentem, iuramenta et promissi-
ones facta et factas desuper promittimus et volumus firma et
inconvulsa servare, bona fide, absque omni dolo, et non contra
facere vel venire quovismodo.
Et nos praedicti Imperator Karolus, tamquam B. rex, et
Johannes marchio M., qui in praesenti liga una persona repu-