EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

453

prineipatuum, ducatuum, omnium et singulorum principum sive ducum Sleziae et Opuliensis, quibus etiam specialibus appel- lentur nominibus, ducatu Svidnicensi et Javorensi duntaxat excepto, partim directo, partim vero utili et immediato dominio est, prout univer salis habet cunctorum notitia, superior dominus generalis/ et principatus necnon ducatus praedieti cum omni- bus honoribus, juribus et pertinentiis suis ab eo tanquam rege B. et a corona regni praefati in feodum dependent, sicat hoc principes et duces praefati i in nostra constituti praesentia, confessione notoria publice fatebantur, profitendo etiam, qualiter praefato domino nostro Imperatori tanquam regi B. heredibus et successoribus, B. regibus et eiusdem regni coronae, tanquam veris, naturalibus, hereditariis et legitimis dominis, pro se ae successoribus suis, Sleziae et Opuliensis ducibus, praestiterint homagii fidelitatis, obedientiae et subjectionis debitae consueta ac solemnia juramenta, et quod praedieti ducatus Sleziae et Opuliensis, necnon ducatus vel civitas Wratislaviensis et etiam alia oppida, terrae, districtus et pertinentiae cum omnibus dominiis, honoribus et juribus suis regno et coronae B. de communi voluntate, voto et con- silio eorundem principum et etiam aliorum, quorum ad hoc requiri debeat assensus, uniti et incorporati ac inviscerati sint et esse débeant, adeo irrevocabiliter et inconvulse, ut a praefatis. regni et corona B. scindi, dividi seu alienari non debeant quovis modo, sicut hoc principum praedictorum et aliorum similiter, quorum interesse potuit, est juramentis cor- poralibus solemniter approbatum.

Et cum episcopalis sedes seu cathedra eeclesiae nostrae Wratislaviensis noscatur sita in civitate Wratislaviensi, praedictaque civitas, ut praemittitur, regno et coronae B. ae domino nostro Imperatori praefato, tanquam regi В., est immediate subjecta, qui nobis et ecclesiae nostrae prae- dietae multas speciales munificentias de regia munificentia nos- citur contulisse: ob hoe grata vicissitudine sibi, ne tantorum beneficiorum simus ingrati, occurrere cupientes, animo delibe- rato, non per errorem aut improvide, sed maturo et communi praecedente consilio, pari omnium nostrum voluntate, voto


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile