1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 448 —
ad eastrum Floz et jurisdietionem eius dudum et ab antiquo
spectaverint et adhuc rite pertineant, et monasterio nostro
Waldsassen a clarae memoriae quondam illustribus B. regibus,
naturalibus et hereditariis dominis castri praedicti, nomine
et titulo veri pignoris pro D sex. grossorum Pragensium
usualis et currentis monetae rite fuerint obligatae, sicut
easdem obligationis seu pignoris titulo dictum monasterium
nostrum Waldsassen possedit et tenuit multis temporibus
retroaetis; et cum praefatus dominus noster pro se tanquam
В. rege, heredibus et successoribus suis, B. regibus, et
eiusdem regni corona dictum oppidum eum villis, juribus
et pertinentiis memoratis, quae et quas possedit et possidet,
a religioso viro domino Francisco, tune abbate et a conventu
nostris cum debitis 'et opportunis solemnitatibus observatis,
etiam omnibus, quae de jure vel approbata consuetudine ordinis
nostri observanda fuerunt, pro antedictis quingentis sexagenis
grossorum Pragensium juste redemerit et centum sexagenas
grossorum praedictorum nobis addiderit de gratia speciali,
pecuniam ipsam, utpote sexingentas sexagenas grossorum
huiusmodi, nobis solvendo intergraliter et complete.
Cum igitur de tali redemptione sic legitime facta constet
nobis indubie et pecunia praefata integraliter et sine diminu-
tione soluta fuerit et nostri monasterii congruentibus usibus
utiliter applieata: nos ipsam redemptionem seu exsolutionem
cum omnibus ab ea dependentibus ratam et gratam habentes,
dietum oppidum Bernaw cum supra scriptis villis, scilicet
Ehenfeldt, Breytenbrunn ac villis desertis Gerbersreut et
Steinbach cum agris, pratis, campis, pascuis, forestis, terris
cultis et incultis, decimis, judiciis, censibus, reditibus et
proventibus, aquis, aquarum decursibus, molendinis, piscati-
onibus, viis et inviis ac omnibus et singulis eorum juribus ae
pertinentiis, quaesitis ac inquirendis, quibuscunque nominibus
nuncupentur, infra dicti oppidi et villarum et solitudinum
praemissarum limites et circumferentias situatis, ad praefatum
dominum nostrum Imperatorem tanquam B. regem, heredes et
successores suos, reges B., et eiusdem regni coronam voluntarie,
animo deliberato ac capitulari consensu remittimus tanquam
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile