Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 429 —
mortis eorum, sic quod dignitas regni et coronae B. et mar-
chionatus similiter penes illum remaneat, qui paterno stipiti regis
vel marchionis conspicietur in procedenti linea fore propinquior,
ea couditione, quod si primogenitus, secundogenitus,
tertiogenitus, quartogenitus seu quintogenitus, quotque etiam
fuerint, ante obitum patris decederent et quilibet eorum mascu-
linos heredes filios post se dimitteret: tunc regnum praedictum
P. ad filium primogeniti regis et marchionatus ad filium mar-
chionis primogeniti sine difficultate qualibet devolventur, cum
quilibet eorum paterno stipiti propinquior videatur.
Si vero primogenitus non quidem filium, sed nepotem,
et secundogenitus filium post se dimitterent: tune principatus
huiusmodi ad filium secundogeniti, non ad nepotem primoge-
niti, devolventur.
Et hoc idem est de filiis et nepotibus tertiogeniti, quarto-
geniti, quintogeniti, et sic de singulis perpetuo sentiendum,
cum utique filius secundogeniti paterno stipiti propinquior,
quam nepos primogeniti*), videatur.
Nos igitur ad mandatum praefati domini nostri Impera-
toris et regis B., quod ab ipso tamquam rege B, vero et
naturali domino nostro, reverenter accepimus ac de certa ipsius
scientia, non per errorem aut improvide, sed matura delibe-
ratione praevia, nobis ob hoc pluries in consilium convocatis,
de verbo, scitu, voluntate et expresso consensu seniorum et
universitatis nostrae promittimus et bona nostra fide spon-
demus, sine dolo, praefato domino nostro marchioni, heredibus
et successoribus suis; Moraviae marchionibus, praedicta omnia
et eorum quodlibet sub omnibus sententiis, punctis et ver-
borum declarationibus, sicut prius invenitur expressum in
casibus superius declaratis, quando seu quotiens emerserint,
attendere, observare et adimplere et offerente se casu iuxta
summam, quae declaratur superius, tam in articulo praenotato,
alias in literis infeudationis contento, quam in aliis adjunctis
eidem, ad praefatum dominum marchionem duntaxat aut ejus
") Litterae civitatum moravicalium post verba ,quam nepos primo-
geniti^ addunt: ,et etiam nepos secundogeniti eidem paterno stipiti vici-
nior quam utique pronepos primogeniti — videatur.