EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

404

sustinebimus, verbo, facto vel suggestu; imo verius eum sub fide et juramento, quibus supra, ad manutenendum praedicta et eorum quodlibet tota nostra potentia tenebimur fideliter promovere, sicut idem Imperator Romanorum et Boemiae rex nobis ac dictis filiis et liberis nostris vice versa promisit fide et juramento, guibus supra, nos et dilectos filios et liberos nostros in omnibus civitatibus, castris, terris, jurisdictionibus, dominiis, pertinentiis et quibuslibet juribus ad regnum Franciae seu quaevis ipsorum dominia spectantibus, promovere fideliter et in eorum seu earum possessione non impedire aut mole- stare seu invadere vel nos molestari aut invadi constituere, imo verius promisit fide et juramento, quibus supra, nobis ad manutenendum, possidendum et conservandum praedicta auxilio, favore et consilio modis expressatis superius fideliter subve- nire ac supradictas uniones, confoederationes et colligantias sub omnibus conditionibus expressatis superius inviolabiliter observare.

Quod ut firmum et stabile maneat in futurum, sigillum nostrum praesentibus literis duximus apponendum.

Datum Parisii, a. D. 1355 mense Maji.

(Balbin VIII. p. 53. Goldast Suppl. XXXIX. Vid, numerum 255 hujus Codicis.)

370. Aequisitio castri Tum-Stauf, ecclesiae Ratis- bhonensi pertinentis.

1355, 12. Julii. (Sulczbachii.)

List biskupa Rezenskóho, że cisa Karel český vyplatil ten zámek , Stauf a obrátil k koruně české v manstvie, a k tomu biskup jmenovaný dal své povolení i budúcích biskupuov Rezenských.

List Gerlacha, Boemunda a Viléma arcibiskupův, Ruprechta falekrabí, Ludvíka markrabí; ti všichni své povolení dávaji ciesaři Karlovi na týž zámek Stauf.

(A. K. Pelzel, Kavl IV. n. CCLXL)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile