Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 381 —
quarumlibet provinciarum sive terrarum, quibus praesenti
contractui in toto vel im aliqua sui parte potest aliquo modo
devogari. Quibus etiam omnibus nunquam aliquo tempore uti
proponimus seu debemus, jure vel facto, verbis, operibus seu
modis aliis quibuscunque.
Promittimus etiam bona fide, sine dolo, pro nobis, here-
dibus et successoribus nostris, praefato domino nostro, regi
B, heredibus et suecessoribus suis, B. regibus, quod ipsis et
coronae regni praefati ommes praedictas munitiones, civitates,
oppida et pertinentias, sicut exprimuntur superius, auctoritate
guarentire et tueri volumus et tenemur, nominatim et expresse
ab impetitione patruorum nostrorum filiorum, d. m. imperatoris
Ludoviei, ducis Ruperti junioris, filii nostri fratris, ab omni
attestatione universitatis et personarum quarumlibet, quibus
etiam appellentur nominibus, sieut in terris sive provinciis
juris est et consuetudinis generalis.
Et ad amplioris cautelae praesidium ete.
Et nos Gerlaeus D. gr. archiepiscopus Moguntinus etc.
expresse recognoseimus, quod ad illustris principis domini
Ludoviei senioris, comitis palatini Rheni et ducis Bavariae,
sacri Romani Imperii archidapiferi etc. praedicti specialis
petitionem (ac) instantiam, sigilla nostra praesentibus de certa
scientia appendenda duximus, ad perpetuam rei memoriam et
in evidens testimonium praemissorum, praesentium sub nostris
sigillis testimonio literarum.
Datum Hagenoviae a. D. 1353, feria IIL proxima ante
festum Omnium Sanctorum ete.
(А. К. — Arch. S. Wenc, — Goldast App. XLII. —
Brandl VIII 231.)
345. Venditio silvae Veldnerforst.
1353, 1. Novembris. (Hagenoviae.)
List Ruprechta falkrabi z Reynu biskupovi Bamberskému, Ze jest
prodal (ciesaii) Karlovi i budńcim kralóm českým les, jenz slove Veldner-
forst, pod manstvie.
(A. K. — Goldast Beyl. XXXIII.)