Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 368 —
Etsi regiae majestatis circumspecta benignitas de in-
nata pietatis clementia omnium subjectorum commodis viei-
lanter intendit, ad illorum tamen quietem et statum tranguillum
quodam singularis dignationis affectu inclinatur propensius,
quos amplioris sedulitatis et fidei grata constantia recom-
mendat. Sane ven. Joannis Olomucensis episcopi, principis,
consiliarii et devoti nostri dilecti, clara quidem et accepta
merita neenon immobilis fidei puritatem, quibus ipse tamquam
nostri zelator honoris, sicut experientia teste collegimus, celsi-
tudinem nostram necnon clarae memoriae illustrem Joannem,
quondam B. regem, genitorem nostrum dilectum, honorasse
dignoscitur, clarae nostrae mentis intuitu limpidius intuentes:
animo deliberato, sano etiam principum, baronum et procerum
regni nostri B. accedente consilio omnes et singulas litteras
et privilegia, quas et quae felicis recordationis venerabiles
antistites dietae Ol. ecclesiae, praedecessores sui, super quibus-
cumque juribus, libertatibus, gratiis, honoribus, immunitatibus,
terris, castris, jurisdictionibus, pheudis, seu aliis quibuslibet
fructibus, reditibus, proventibus, seu rebus ejusdem ecclesiae,
quibus etiam nominibus appellari valeant, consuetudinibus,
usibus, observantiis, sive in seripta reposita seu usu utentium
approbatis, ab illustribus quondam B. regibus, marchionibus
M. aut aliis principibus, baronibus, vasallis seu clericis, Christi
fidelibus, obtinuisse noseuntur. in omnibus suis sententiis, teno-
ribus, punetis et clausulis de verbo ad verbum prout scriptae
sunt, acsi tenores omnium praesentibus inserti consisterent,
etiamsi de his jure vel consuetudine deberet in serie prae-
sentium distincta fieri mentio specialis, de regiae potestatis
plenitudine ac de certa nostra scientia approbamus, ratificamus
et solita pietatis clementia confirmamus.
Null ergo penitus hominum etc.
Praesentium ete.
Datum Pragae a. D. 1353, Indictione sexta, nonis Maji,
regnorum nostrorum anno septimo
(Orig. arch. Kremsir, — Pelzel К. Ка»! п. CXVIII. —
Brandl VIII. 205.)