EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

383

et a corona regni B. praedicti in feudum cum debitis et consuetis solempnitatibus et ceremoniis reverenter suscipere, nobisque ac dietis heredibus et successoribus ac coronae praefatae tamquam veris, ordinariis et naturalibus ac here- ditariis dominis suis tenebuntur ef debent fidelitatis, homagii, subjectionis et obedientiae, sicut in susceptione feodorum consuetum est fleri, ad instar praedecessorum suorum. quondam marchionum ibidem, praestare et facere corporalía iuramenta. Nosque heredes et successores nostri, B. reges, praedictum fratrem nostrum, heredes et proheredes ipsius, marchiones M., tamquam alios regni et coronae principes et vasallos ab oppres- sionibus, violentiis et injuriis defendere tenebimur et tueri.

VII. Et quamvis de iure communi et positivo constat, quod yasallo non relictis legitimis masculini sexus heredibus moriente feudum de sui natura ad ipsius feudi dominum justo titulo revertatur, tamen ut via dubietatibus et calumpniis praecludi valeat, consilio saniori pronuntiamus, diffinimus et praesen- tibus declaramus, ut quotiens dictum fratrem nostrum (quem Deus custodiat), heredes aut, proheredes suos absque masculini sexus heredibus contingeret decedere, quod marchionatus Mora- viae praedictus ad nos, heredes sive successores nostros, reges Boemiae, et eiusdem regni coronam absque difficultate libere re- vertatur, nosque et dicti heredes sive successores nostri, Boemiae reges, vel alter eorum, qui pro tempore fuerit, dieti marchionis heredum et proheredum suorum filias, si quas post se dimi- serint, ad statum ordinare decentem et earum cuilibet, dum matrimonio copulatae fuerint, a die consummatae copulae, infra unum annum decurrentem continuo, de decem milibus mar- carum argenti grossorum Pragensium pagamenti regalis de pecuniis bernae, quae ob eandem causam in marehionatu prae- dicto instaurari debebit, ut iuris est et observatae consuetu- dinis, tenebimur providere.

VIII. Adicientes de singulari munere gratiae specialis, ob illum gratae sinceritatis affectum, quo praedietum fratrem nostrum favorose complectimur, ut quotiens nos, heredes aut successores nostros, reges Boemiae, non relictis masculini sexus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile