1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 305 —
2. et licet insignis ducatus Wratislaviensis et Sleziae cum
suis omnibus pertinentiis ad utile et immediatum dominium
ilustrium quondam B. regum, progenitorum nostrorum, et
coronam regni B. spectaverit ab antiquo, sicut hoc recolendae
memoriae divi Rudolfi R. regis, praedecessoris nostri, litterae
ostendunt, im quarum prima quandam ordinationem inter illu-
strem Wenceslaum quondam B. regem, proavum nostrum caris-
simum, ex una et Henricum dacem Wratislaviensem parte ex
altera (vid. quod dictus Wenceslaus rex eidem Heinrico, Wrati-
slaviae et Sleziae duci, in casu si ducem praemori contingeret,
in praemisso dueatu Wratislaviensi et Sleziae terris et omnibus
dominiis suis deberet succedere) per se factam asserit, et in
secunda ipsarum dieto Heinrico duce jam sublato de medio,
praedictum regem Wenceslaum, heredes ef successores ipsius,
B. reges, de ducatu Wratislaviensi et Sleziae, terris et dominiis
praefatis tanquam actu vacantibus, propter multa grata servitia,
quae illustres B. reges sacro Rom. Imperio fecerant, solemniter
investivit, lucidius attestantur: tamen illustris Johannes quon-
dam B. rex, genitor noster praefatus, cum Heinrico septimo
et ultimo Wratislaviae et Sleziae duce, sororio nostro, dum
uterque ipsorum vitam agerent in humanis, quandam ordina-
tionem iniit et tractavit (vid. quod dictus dux Heinricus terram
et districtum Glacensem eum vasallagiis, feodis, dominiis et
omnibus pertinentiis suis de consensu dicti genitoris nostri,
ad vitae duntaxat tempora habere deberet, ut tamen eo mo-
riente dueatus sui, puta Wratislaviensis et Sleziae, ac prae-
dietum Glacense dominium, ad usum et possessionem dicti
genitoris nostri, heredum et successorum ipsius, regum et
coronae regni B., sine difficultate qualibet revenirent), sicut
hoc processu dierum ad finem devenit intentum, eo quod
dietus genitor noster, cum viveret, moriente duce praefato et
ducatum Wratislaviensem et terram Glacensem praefatam
tenuit et possedit et nos utrumque de praesenti velut B. rex
in possessione tenentes utrolibet dominamur;
(Litterae Rudolphi I. ddo. Erfordiae 1290, 25. Sept. —
Cod. j. b. I. n. 84 lit, B et litterae ejusdem. Rudolphi I. ddo.
Frfordiae 1290, 26. Septembris —. Codea j. b. I. n. 84 lit, C, —
Codex jur. boh. IT. 1. 90
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile